Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:fae005a Datum:13 jan. 1375 Überlieferung:Origineel Fundstelle:F.A. Van Ewsum, inv.nr. 0062, reg. 005a

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Cum propter futuri temporis successionem praeteritorum oblivio frequenter surrepat prudentis
est consilii ut acta quae stabilia cupimus permanere scripture et sigillorum aminiculo
maneant incorrupta. Hinc est quod Peiia Ablama uxor Menconis Bernama in
Halwirth facio notum iniversis quorum interest vel in futurum interesse poterit quod sencio me
esse sterilem et spe puerorum esse desolatam et ut omnis calumpniandi materia here
dibus amputetur ac mee anime salubrius consuletur praesentis stripti patersinio insinuo quod per
consilium discretorum de meis bonis alterusecus sana mente et corpore ordinavi primo
videlicet quod mei vere heredes post mortem meam edificia mea et praedia libere possidebunt
de bonis meis mobilibus ....... et ...inavi testamentum primo ad locum mee
sepulture in Feldwirth triginta scutata pro cera et legatis reliquiis in Sondwere
unum centenarium in praeter unum scutum reliquiis in Halwirth et curato ibidem tria scuta
reliquiis in Fermesum quinque scuta reliquiis in Methusum unum scutum singulis men-
dicantibus c..utum In Rottum quatuor scutata ad Germaniam unam lagenam cervisii
ad Bure tantum Acta sunt haec in domo domini Osbrandi abbatis Feldwirth Anno domini
MoCCCoLXXo quinto in octava Epiphanie Domini ad maioris roboris firmitatem
sigillum domini abbatis praedicti ac sigillum domini Ottonis curati in Halwirth et Emonis
Boutata nec non Uneconis Riperta praesentibus est appensum.
Zegels verloren.
Recto:
x
x
Archiv Groninger Archieven
Bestand F.A. Van Ewsum
Zugangsnummer 696
Inventarnr. 0062
Regestnr. 005a
Jahr 1375
Datumcode oEpipha
x
x
Material perkament