Nummer:oar023a | Datum:23 april 1346 | Überlieferung:Afschrift | Fundstelle:Omm. arch., inv.nr. 0758, nr. 52, reg. 023 |
.... Venerabili in Christo patri et domino domino abbati monasterii in Adwarden consules Hamburgenses fidelia
et parata servitia et post huius vite cursum ad gaudia pertingere sempiterna. De tristissima gwerra que inter vestram terram ex una et Hollandiam parte ex altera
proch dolor, est suborta deo teste sumus plurimum contur bati et si dei sapientie placuisset ne talia contigissent de hoc ex intimis gauderemus. Noverit autem vestra pruden tia
quod status nostre civitatis stat in negotiatonibus exer cendis quas quidem megotiatones quidam de nostris civibus in terra vestra quidem in Hollandia quidam in aliis diver sis
mundi partibus exercere lucri gratia sunt consueti. Quapropter bonitati vestre devotissime supplicamus quatenus gretmannos et iudices terre vestre vestris salutaribus monitis informetis quod mercatores nostros terram vestram visitantes benigne recipiant et pertractent alios autem qui soliti sunt cum suis mercibus terminos alios visitare non
impediant sed permittant eos divertere libere quorsum velint. Nos enim parati sumus et semper fuimus vestrates tamquam nostros proprios cives in omnibus benigniter et fideliter
promovere rogantes ut nobis et nostris similia faciatis. Unde petimus quod nobis super istis perlatores praesentium nostros nuncios benignum ordinetis responsum, quos
quidem nuncios per vestram commendabilem pietatem petimus amicabiliter promoveri. Ad hec que faciatis pro ut de vestra bonitate confidimus et pro ut debeamus
perpetuis temporibus deservire.
??

x
Archiv | Groninger Archieven |
---|---|
Bestand | Omm. arch. |
Zugangsnummer | 2 |
Inventarnr. | 0758 |
Nr | 52 |
Regestnr. | 023 |
Register Feith | 1346.005 |
Jahr | 1346 |
Datumcode | QuaMod |