Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0137 Datum:3 juli 1264 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 137

Paus Urbanus schenkt aan Evergerus van Middag de kerk te Lieuwerderwolde.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Evergero de Midach in Frisia diacono Monasteriensis diocesis. Affectione paterna te ob illam causam prosequi volumus, quia de honestate morum et
vite per quosdam fide dignos fuisti nobis multipliciter commendatus. Sane dilectus filius Remdo de Linwertherawalda in Frisia presbyter
salubriter cogitans et humiliter recognoscens, quod ipse parochialem ecclesiam loci ejusdem Monasteriensis diocesis, in qua vacante ad
presentationem patronorum ipsius auctoritate venerabilis fratris nostri . . Monasteriensis episcopi diocesani loci fuit, sicut asserit,
institutus, pro eo salva conscientia retinere non poterat, quia in ipsa quondam patri suo rectori ejusdem nullo medio succedebat, ad nostram
accessit presentiam et ecclesiam ipsam, quam obtinebat pacifice, studuit cum reverentia debita in nostris manibus libere resignare. Nos itaque
pie considerantes, quod tu commendatus de laudabilibus meritis, et promotus ad diaconatus ordinem nullum, prout asseris, beneficium
ecclesiasticum es adeptus, ac propter hoc volentes tibi facere gratiam specialem, ecclesiam ipsam per resignationem Remdonis predicti vacantem
tibi apostolica auctoritate conferimus ac de ipsa cum omnibus juribus et pertinentiis suis tibi providemus teque presentialiter investimus per
nostrum anulum de eadem. Volumus tamen, quod te statutis temporibus primo futuris rite in presbyterum promoveri et in ecclesia ipsa de
Linwertemwalda residentiam facias personalem. Nulli ergo nostre collationis, provisionis et investiture . . . Datum apud Urbem veterem V Nonas
Julii anno tertio.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 137
Olim Naar Finke, Papsturk. Westf. I, no. 657.
Jahr 1264
Datumcode 5NonJul
x
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 137.