Nummer:ogd0165 | Datum:2 juli 1284 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 165 |
Everhard, bisschop van Münster, bevestigt de overdracht van het patronaatrecht over de kerk te Bedum aan het klooster Germania te Thesinge.
Everhardus, Dei gratia Monasteriensis episcopus, . . . Abbas et conventus de Germania ordinis sancti Benedicti nostre dyocesis per instrumenta
parrochianorum ac patronorum ecclesie in Bedum nobis verius demonstrarunt, quod iidem parrochiani et patroni sibi et suo conventui jus
patronatus dicte ecclesie cum omnibus pertinentiis suis perpetualiter contulissent. Supplica-runt ergo nobis predicti abbas et conventus
humiliter et devote, quod hanc donationem factam de supradicta ecclesia auctoritate pontificali dignaremur roborare. Nos vero, postulationibus
eorum inclinati, de consensu reverendi capituli nostri eis concedimus in hiis scriptis, ut sepe dictam ecclesiam in Bedum cum omnibus
pertinenciis suis per monachos ydoneos seu per sacerdotes seculares perpetualiter regant pariter et disponant, ita tamen quod eadem ecclesia in
matrici ecclesia jure compareat synodali et hoc presentibus confirmamus. Datum die Dominico post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli anno
Domini MCCLXXX quarto.