Nummer:ogd0292 | Datum:17 nov. 1325 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 292 |
Conradus Utengore, Otto van Norgh en Gherardus Klenke verklaren aan verschillende personen gelden schuldig te zijn.
Anno Domini MCCC vicesimo quinto in Dominica die post Martini fatebantur Conradus Utengore, Otto de Norgh et Gherardus Klenke, quod tenerentur
Amelio Amelii et Jacobo Hasekini IX libras grossas minus quinque solidos grosses, quas solvent in die Cinerum; quod si non facerent, intrabunt
hospitium Boldewini non moniti nec discedent, donec satisfecerint, omnibus indutiis et fraude exceptis. Preterea eorum fidejussores, qui
sequuntur, intrabunt tertia die, postquam moniti fuerint, nec discedent, donec satisfactum sit, omni dolo et indutiis exceptis. Fidejussores
sunt Jacobus Gysekini, Volkerus filius Helsedis, Johannes filius Volkeri, Arnoldus Biwesten, Hermannus de Helle et Thidemannus de Helle. Et si
Jacobus Gysekini nollet intrare, tunc ponet alium loco sui, qui ita sumptuose jaceat sicut ipse .