Nummer:ogd0321 | Datum:13 dec. 1329 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 321 |
De raad van Groningen verklaart, dat de zusters van het nieuwe klooster te Groningen van Byna Boltinc een erf in pacht hebben genomen.
Universis presencia visuris et audituris nos consules in Groninghen volumus esse notum, quod collegium sororum novi conventus, in loco dicto
Worth constructi, conduxerunt a Byna dicta Boltinc ipsum fundum cum totali spacio adjacente inter meatum aque civitatis, qui ab austro et ab
oc(c)idente dilabitur, continuum prediis Ave de Menekingwerve, que sunt versus aquilonem, ac prediis domine Alleke Papinge et Bine memorate, que
sunt versus orientem, interjacente via decem pedum lata, ad predictarum sororum novi conventus collegium attinente, se extendente libere ad
plateam, Gad vulgariter nuncupatam, pro quatuordecim solidis sterlingorum, ipsi Bine et suis heredibus seu successoribus annis singulis,
medietatem in medio Quadragesime, reliquam vero in festo beati Oedgeri dyaconi perpetuo persolvendis ac ipsis sororibus conventus predicti
eorumque successoribus que pro tempore fuerint, pro eisdem huris perpetue obtinendum. In cujus rei testimonium sigillum nostre civitatis
presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini MCCC vicesimo nono in die beate Lucie virginis, Rodolpho Redinc, Ludolpho Wicherinc, Messekino
Butzeel, Alardo Folkerdinc, quatuor burgimagistris nostre civitatis existentibus dicti anni.