Nummer:ogd0326 | Datum:18 sept. 1330 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 326 |
Johannes Quadescrivere verklaart van de Rentmeester van Twente het hem door Arnold van Ruinen verschuldigde te hebben ontvangen.
Universis presencia visuris seu audituris ego Johannes dictus Quadescrivere facio manifestum
quod recepi a domino Bernardo, receptore Tventhye, sex marcas et quatuor solidos Brabanti
norum denariorum, in quibus dominus Arnoldus de Ruinen, miles, ex parte domini episcopi Trajectensis mihi de quodam equo vendito Rodolpho Runen,
famulo, tenebatur, ita quod dictos dominum episcopum, dominum Arnoldum et dominum Arnoldum, prepositum Arnemensem, fidejussores ejusdem domini
Arnoldi, a premisso debito quitos proclamo et solutos. In cujus rei testimonium, quia sigillo proprio careo, sigillum Henrici Weldam presentibus
petii apponendum. Et ego Henricus Weldam jam dictus ad preces dicti Johannis sigillum meum presentibus apposui in robur et evidenciam omnium
premissorum. Datum anno Domini MCCC trecesimo feria tercia post Exaltationem sancte Crucis.