Nummer:ogd0376 | Datum:13 jan. 1344 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 376 |
De raad van Groningen verklaart, dat Kerstina Speghels aan Gherardus Burleth een jaarlijkse rente uit een gedeelte van een huis te Groningen heeft verkocht en overgedragen.
Universis presentia visuris nos, consules in Groninge, facimus esse notum, quod Kerstina dicta Speghels coram nobis constituta
publice recognoverit se vendidisse Gherardo dicto Burleth duodecim denariorum sterlingorum redditus, quos habuit in domo seu parte domus
lapidee domine Alvradis dicte Stickel, in quorum proprietatem ducta fuit a nobis et a Gilmaro sculteto pro quibusdam debitis a Bertoldo filio
domine Alphradis prefate, prout in littera super hoc conscripta plenius continetur, pro quadam pecunie summa sibi integre persoluta, et dictos
redditus duodecim denariorum omni anno recipiendos ipsi Gherardo libere resignavit cum omni jure proprietatis, possessionis et dominii perpetue
perfruendos. Dimidietas horum reddituum in festo beati Odigeri dyaconi, reliqua vero in medio Quadragesime anno quolibet persolvetur, quod
presentibus protestamur. Datum anno Domini MCCC quadragesimo quarto in octava Epiphanye Domini, Gherardo Sickinc, Rodolpho Buninc, Henrico
Kalmar, Alberto Folkerdinc quatuor burgimagistris nostre civitatis existentibus dicti anni .