Nummer:ogd0384 | Datum:21 jan. 1346 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 384 |
De raad en schulte van Groningen wijzen magister Albertus in in het bezit van een jaarlijkse rente.
Universis presentia visuris nos consules in Groninge volumus esse notum, quod nos una cum Ghilmaro sculteto duximus magistrum
Albertum in proprietatem et possessionem corporalem reddituum duodecim denariorum sterlingorum recipiendorum omni anno in parte domus lapidee
dicte
Stickilshus, Winandum contingente, ipsi magistro Alberto obligatorum ab ipso Wynando pro quadam pecunie summa, in termino a nobis statuto minime
persoluta. Dimidietas horum reddituum in medio Quadragesime, reliqua vero in festo beati Odigeri dyaconi annis singulis persolvetur, quod
presentibus protestamur. Datum anno Domini MCCC quadragesimo sexto in die beate Agnetis virginis, Wichero Enonis, Thieszone Huginc, Everardo
Wicboldi, Bertoldo filio domine Ave, quatuor burgimagistris nostre civitatis existentibus dicti anni .