Nummer:ogd0809 | Datum:15 juni 1390 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 809 |
Auka Elzama te Oldenzijl verklaart te hebben verkocht aan Ewo Ewysma van Middelstum een stuk land onder Eppenhuizen.
Universis Christi fidelibus presentem litteram visuris seu audituris ego, Auka dicta Elzama, parrochyana in Alda
sile, cupio esse notum, quod ego vendidi Ewoni dicto Ewysma, capitali in Myddelstum, dimidietatem
aree dicte Biwahem Eppama cum prediis ad me pertinentibus, sitis in proxima occidentali parte juxta predictam aream in Eppingahustera hammerke,
pro quadam pecunie summa michi per eundem plenaliter persoluta, dansque eidem Ewoni et suis veris heredibus prelibata predia cum libera
facultate possidendi, vendendi et ad omnia faciendi, que verus emptor et heres debeat et expostulat. In cujus rei testimonium ad petitionem mei,
Auke antedicte, sigilla dominorum Epponis et Focconis, ecclesiarum Aldasile et Eppinghahusum curatorum, presentibus sunt appensa. Datum anno
Domini millesimo trecentesimo nonagesimo ipsa die beati Viti martyris sociorumque ei beatorum .