Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0032 Datum:Landegge, 24. Okt. 1276 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 29, nr. 32

Vertrag des Reiderlandes, Emsgaus, Altamts und Brokmerlandes mit dem Bischof Everhard von Münster.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Nos consules, [*] iurati ac universitates Redensis, Emesgonie, de Althammet ac Brocmannie terrarum Monasteriensis dyocesis, omnibus presens scriptum intuentibus notum facimus, quod super discordia exorta inter venerabilem patrem dominum nostrum Everhardum Monasteriensis ecclesie episcopum ex una parte, et nos ex altera, pro eo, quod quandam summam pecunie, quam ipsi sub pena dupli promiseramus, minime solvimus terminis ad hoc statutis, et super quibusdam aliis articulis atque causis, talis inter ipsum dominum episcopum et nos hinc et inde mediantibus probis viris, amicabilis compositio intercessit, videlicet, quod eidem domino nostro Monasteriensi episcopo transactionis sive compositionis nomine dedimus et assignavimus septingentas et triginta marcas nove Monasteriensis monete, duodecim solidis pro marca qualibet computatis. Quibus denariis receptis, idem pater et dominus noster episcopus quitos et liberos nos dimisit a promissione dupli predicta et ab omnibus iniuriis et dampnis, si que ipsi irrogavimus tempore quocunque. Nosque similiter condonavimus atque remisimus ipsi domino episcopo omnem iniuriam atque dampna, que quidam nostrum sustinuerunt ex hoc quod capti fuerant apud Meppen de mandato ipsius domini episcopi et naves eorum cum bonis ibidem arrestate. Preterea nos consules et iurati predicti, nostro et universitatum nostrarum nomine iuravimus ad sancta Dei evangelia quod huiusmodi dampna sive iniuriam, si aliqua perpessi sumus nos vel aliqui nostrum, occasione dicte captivitatis et arrestationis nunquam aliquo tempore vindicabimus vel vindicare permittemus contra dominum nostrum Monasteriensem episcopum, quicunque pro tempore fuerit vel aliquem de suis in personis vel rebus eorum vel etiam contra alium extraneum quemcunque. Immo compositionem presentem et firmam pacem servabimus cum domino nostro Monasteriensi episcopo et suis et faciemus ab aliis inviolabiliter observari. Insuper arbitrati sumus, quod si contra compositionem predictam venerimus, nos vel aliquis nostrum nisi emendatum fuerit infra quindenam a tempore monitionis domini nostri episcopi, extunc in nos consules et iuratos, qui pro tempore fuerint idem dominus episcopus licite proferat excommunicationis sententiam, et si in illa excommunicatione per mensem duraverimus ecclesias nostras licite supponat ecclesiastico interdicto. Item arbitrati sumus, quod si contra compositionem predictam venerimus, nos vel aliquis nostrum, quod naves nostre cum bonis et personis ad quodcunque forum, locum vel nundinas venerint, valeant loco pignoris detineri, quousque fuerit emendatum. Preterea arbitrati sumus, quod litteras super ordinacione bannorum conscriptas domini nostri episcopi et ecclesie Monasteriensis sigillis sigillatas, quatuor terrarum nostrarum sigillis faciemus sigillari. Item arbitrati sumus, quod si dominus noster Monasteriensis episcopus voluerit vendere bona sua, que habet in Frisia de consensu capituli sui in toto vel in parte, ipsum nullatenus impediemus vel permittemus ab aliquo impediri. Arbitrati sumus nichilominus, quod uno cum domino nostro Monasteriensi episcopo petemus huiusmodi compositionem per sedem apostolicam confirmari. In cuius rei testimonium quatuor terrarum nostrarum predictarum sigillis presens pagina communitur. Datum et actum apud Lanthecge presentibus hiis: Gozwino preposito Davantrensi, Bernardo dicto de Asbeke preposito sancti Lutgeri Monasteriensis, Luberto commendatore domus de Stenvordia, magistro Henrico cantore Monasteriensi; Matheo de Novo Castro et Conrado dicto Strich militibus, castrensibus Novi Castri. Item Iacobo de Langen, Alberone et Iacobo fratribus de Bellen, militibus, castrensibus in Lanthecge, et Hermanno dicto de Pollen dapifero ibidem. Item Iohanne de Duthe, Everhardo dicto Svende, Hermanno dicto Bove, Henrico dicto Surmunt militibus, Godescalco dicto Diriken, Henrico dicto Peteman, Stephano dicto Tunne, Werenboldo filio Ottonis militis, castrensibus in Frisenberg et aliis quam pluribus, anno Domini Mo CCo LXXo sexto, nono Kalendas Novembris.[*]
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 29
Nr 32
Olim Nach dem Orig. im, Königlichen Staats-Archive zu Münster. Fr. Münster U. Nr. 161. Regest im Westf. U.-B. III. S. 520.
Jahr 1276
Datumcode 9KalNov
x
x
Kommentar Von den 4 Siegeln in weissem Wachs sind noch zwei erhalten, die des Emsgaues und des Brokmerlandes, und es ist bemerkenswerth, dass dieselben an der ersten und zweiten Stelle hängen, während ihnen die zweite und vierte zukam. Danach scheinen Reiderland und Altamt diese Urkunde nicht mit vollzogen zu haben.
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 32