Nummer:oub0054 | Datum:Bremen, 22. Febr. 1327 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 56, nr. 54 |
Propst und Kapitel der Bremer Domkirche beschweren sich beim Grafen Wilhelm von Holland über angethane Unbill und Gefangennehmung einiger Schiffer aus Ostringen.
Nobili viro ac magnifico domino Willelmo, comiti Haynnonie, etc. Otto prepositus, Fredericus decanus, totumque capitulum ecclesie quidquid potent obsequii et favoris. Ad audientiam nostram ex relatione Thithardi naute ac suorum connautarum de Astringia Bremensis dyocesis pervenit, quod cum ipsi cum suis mercimoniis in Flandriam navigare cupientes, tempestate ipsos deducente, non sine gravi periculo et labore severiciam maris evadentes in Hollandiam, in vestrum dominium, seu districtum, devenissent, a vestris servientibus seu officialibus mercimoniis, utensilibus, navis ac aliis rebus spoliati, in captivitatem ducti et carcerali custodie mancipati, asserentibus, dictos Frisones ex occidentalibus partibus esse Friste et vestros inimicos, vel quandam conspirationem seu confederationem, ut vestre magnificentie resisterent, fecisse cum eisdem, licet ex vestra benignitate liberi dimissi [sint], tamen ex tali causa, non ex culpa, bona eorum in presenti detinentur occupata. Verum quod homines terre Astringie dominis temporalibus tributa, seu redditus, quae vel quos iure hereditario habere dinoscuntur, integraliter et liberaliter persolvunt, nec ullam cum Frisonibus occidentalibus, ut eisdem assistant, inierunt confederationem, sed annualem ad invicem habest congregationem, ut fures, incendiarios, propriorum dominorum traditores, ac alios malefactores communi pena feriant, et malitiam reprimant perversorum, quapropter vestre preclare nobilitati, cum venerabilis pater et dominus, dominus lohannes, Bremensis ecclesie archiepiscopus, in ecclesiam Bremensem non existat, sed agat in remotis, litteris presentibus affectuose supplicamus quatinus memoratis mercatoribus bona eorum, taliter ablata, occupata seu arrestata restitui faciatis, ut excellentie vestre ad similia, vel maiora simus obligati. Datum Bremis, anno Domini Mo CCCo XXVIIo in ehathedra beati Petri principis apostolorum.