Nummer:oub0082 | Datum:16. Aug. 1358 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 78, nr. 82 |
Aptatus von Ulgerwehr, Bürger von Larrelt, schenkt für den Fall seines kinderlosen Todes dem Kloster Langen mehrere Grundstücke, um dadurch der Brüderschaft des Klosters theilhaft zu werden.
Universi et singuli presencia visuri seu audituri Rembodus rector ecclesie in Hlerlt nec non Haytatus, Beno et Wyardus castellani ibidem[*] salutem cum noticia veritatis. Quoniam omnium habere memoriam plus sit divinitatis quam humanitatis, igitur ne ea, que fiunt in tempore simul cum ipso labescant et vilescant, solent in scriptis redigi et sic quodammodo perhennari. Hine est, quod constitutus in presentia nostra Aptatus de Ulgarawere pro nunc civis noster, mente sanus et corpore, conventui in Langen 8 graminata in Marmede iuxta Hayaforda[*] donavit ac iam actu donat pie libere et devote anime sue atque animarum parentum suorum ob salutem; volens sibi cum dicta elemosina fraternitatem accipere et sic cum temporalibus regnum eternum commutare; cui etiam nobis presentibus frater Hero prepositus in dicto conventu fraternitatem concessit et iam concedit participando sibi ac communicando omnia opera bona, que Domino concedente in toto ordine illo fiunt pro vivis et mortuis, tali tamen adiecta condicione, quell (si) suprafatus Aptatus prolem generaverit legitimam, que ipsum supervixerit, extune dicta hereditas redibit ad prolem. In cuius robur et testimonium veritatis sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum et actum anno Domini MoCCCoLVIIIo crastina assumptionis beate Virginis gloriose.