Nummer:oub0097 | Datum:1363 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 88, nr. 97 |
Das Kloster Langen erwirbt einige Stücke Land und einen Ochsen.
Noverint universi et singuli presencia visuri seu audituri, quod frater Hero Dei patiencia prepositus ecclesie sancti Iacobi in Longhena et conventus ibidem quinque graminata cum dimidio Tammigghatelar[*] dicta ab Allone Rethardisna cive in Longhena emerunt libere atque fideliter persolverunt; insuper bovem quendam, qui fuit Tyonis Ippana bone memorie ab eodem emerunt libere atque super eiusdem evictione receperunt eundem, facta solutione plenaria per eosdem. Acta sunt hec anno Domini Mo CCCo LXIIIo, (in) presencia domini Ayldonis rectoris ecclesie in Longhena, cuius sigillum presentibus est appensum in testimonium veritatis.