Nummer:oub0105 | Datum:3. Mai 1367 | Überlieferung:Editie | Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 93, nr. 105 |
Der Pastor Thyalbrandus von Pogum, übergiebt sich und als Präbende eine reiche Anzahl von Grundstücken dem Kloster Langen und legt Profess ab.
In nomine Domini. Amen. Noverint universi et singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod dominus Thyalbrandus rector ecclesie in Urapawenggum[*] sue memor salutis anime atque parentum suorum Deo, beato Augustino et beato Iacobo apostolo, patrono in conventu Langhena, ordinis Premonstratensis se una cum prebenda octo graminatorum minus quarta octava parte unius graminati infrascriptorum obtulit pie et devote ambulans et sana mente, ipsum in manus fratris Heronis prepositi ibidem libere commendavit professionem faciens regularem in habitu seculari, dimidium dictorum prediorum iam actu a se alienando et ad conventum prefatum perpetuo alienacionis seu donacionis tytulo fideliter transferendo propter Deum atque anime sue et animarum parentum suorum ob salutem. Est autem dos prebende supra memorate hec, que subsequitur: tria graminata in Tyddingfenne, [*] que emit a Skeltato in Aldathorp, [*] duo graminata in Nyalona ex parte occidentali, que emit a Wibbone Libana, unum graminatum ibidem ex parte orientali, quod emit a domino Hayone in Cordinggum, [*] duo graminata in Cyngfenne, [*] minus quarta parte unius graminati, que emit ab Ecca, [*] relicta Lyuwardi in Emetha, una cum fructibus quinque virgarum cum dimidio (!), quas emit ab Addone Boykana, necnon fructus duorum graminatorum cum una virga, quam legavit ecclesie sue pro fratruele suo, solutis tantum huris secundum exigenciam anni, item fructus sex virgarum in Laneske[*] solutis eciam huris secundum exigenciam anni.
Acta sunt hec in presencia discretorum virormn et fide dignorum domini Hayonis rectoris ecclesie in Cordinggum, domini Udonis rectoris ecclesie in Nesse, necnon domini Hayonis rectoris ecclesie in Flyactum, [*] quorum sigilla presentibus sunt appensa in testimonium veritatis, anno Domini Mo CCCo LXo septimo, ipso die et festo invencionis sancte crucis.
Acta sunt hec in presencia discretorum virormn et fide dignorum domini Hayonis rectoris ecclesie in Cordinggum, domini Udonis rectoris ecclesie in Nesse, necnon domini Hayonis rectoris ecclesie in Flyactum, [*] quorum sigilla presentibus sunt appensa in testimonium veritatis, anno Domini Mo CCCo LXo septimo, ipso die et festo invencionis sancte crucis.