Der Abt von Ihlo und die Pfarrer von Engerhafe und Osteel bekunden, dass die Patrone und Gemeindemitglieder der Kirche zu Westeel, weil selbige durch Ueberschwemmung verwüstet, auch durch die Dominikaner zu Norden ihrer Reliquien und Paramente beraubt worden, und die Einwohner sich zerstreut haben, diese ihre Kirche zur Wiederherstellung der durch Feuer zerstörten Kirche in Marienhafe an Letztere geschenkt haben.
Frater Aylewardus Dei nutu abbas Scole Dei ac Embeco et Syado ecclesiarum rectores in Butaee[*] et Astedele[*] universis et singulis Christi fidelibus quibus presencia contigerint exiberi et specialiter venerabili in Christo patri ac domino, domino Heydenrico Dei et apostolice sedis gracia Monasteriensis ecclesie episcopo cupimus fore notum publice protestantes per eadem, quod nunc de anno Domini Mo CCCo octogesimo septimo, dominica in Quadragesima, qua cantatur Iudica, constituti coram nobis discreti viri presencialiter Rembertus Dylana, Uffo Benana, iuvenis Hallo et eius frater Udo commorantes in Nyalonde, [*] Udo Godbernisna et Godbernus Eckisna, Ago Tantekana et eius filius Wibrandus ac parvus Hero et eius pater cum eorum familiis, tamquam nobiliores, potiores et diciores, ac ut veri patroni ecclesie in Westedele[*] Monasteriensis dyocesis et quam plures alii layci ad dictam ecclesiam pertinentes, non vi nec metu coacti, sed bona spontanea et libera voluntate, matura eciam deliberacione prehabita, manifeste recognoscentes, quod propter Deum simplice et pure ac in piam elemosinam pro salute animarum suarum vivorum pariter et defunctorum nec non ob honorem Dei et sue matris, gloriosissime virginis Marie, quia dicta villa Westedele desolata est totaliter et destructa per aquarum superhabundanciam, et incole eiusdem omnes et singuli ad loca dispersi sunt aliena, ipsa eciam ecclesia suis reliquiis ac eorundem bonis, paramentis et ornamentis universis per fratres Predicatores in Norda depauperata est absque dictorum laicorum scitu et consensu, dicti, inquam, viri ut prefertur, dederunt, erogaverunt et donaverunt ac statim hiis presentibus dant, erogant et donant predictam ecclesiam in Westedele prout nunc stat, cum suis parietibus et tecto, quantum in eis est, ad ipsius ecclesie in curia beate Marie virginis[*] miserabiliter per ignis incendium destructe restaurationem et reedificationem, dummodo de venerabilis domini episcopi Monasteriensis licencia fuerit speciali, promittentesque dictam donationem ratam, gratam atque firmam habere perpetuo et tenere et non contra facere vel venire verbo neque facto, nec aliqua de causa vel ingratitudine revocare. Nos igitur frater Aylewardus, Embeco et Syado suprascripti in huiusmodi donationis ac omnium premissorum maius robur et evidens testimonium presentem litteram sigillis nostris fecimus communiri. Acta sunt hec in curia beate Marie virginis antedicta, anno et die quibus supra, presentibus ibidem honestis et discretis viris, dominis Abbodo, Frederico et Bertoldo presbiteris, ac Hilmaro Elinga, iuvene Gaycone et Enrico Ytsinga civibus in Uppaganth[*] ac quampluribus aliis fidedignis testibus ad premissa.
x
Editionen |
E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 157 |