Nummer:dik101a | Datum:10 nov. 1376 | Overlevering:Afschrift | Vindplaats:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 45fr, reg. 101 |
Arnoldus de Huern, Dei gratia episcopus Traiectensis, notum facimus universis
quod nos fundacionem et dotacionem capellanie de novo per probas personas et circumspectos
patronos Iohannem dominum de Runen, militem, et Zwederim, eius conthoralem, no-
bilis Traiectensis diocesis in honore omnipotentis Dei, beate ac gloriose eius matris virginis
Marie necnon Beate Katerine in capella ecclesie parochialis de Runen fundate, dotate
et erecte, de qua quidem capellania fit mencio in litteris exinde confectis quibus
hec presens nostra cedula est transfixa prout pie, rite et canonice facte sunt, ratificamus,
approbamus et in Dei nomine auctoritate nostra ordinaria hiis presentibus confirmamus,
decernentes predia fructus et alia quevis bona in dotem dicte capellanie assignata
fore ecclesiastica ipsaque debere de cetero ecclesiastica libertate gaudere iure cum
matricis ecclesie in omnibus semper salvo nostrarum testimonio litterarum. Datum anno Domini millesimo
trecentesimo septuagesimo sexto, mensis novembris die decima.

x
Archief | Drents Archief |
---|---|
Fonds | Arch. Abdij Dikninge |
Toegangsnummer | 440 |
Inventarisnr. | 1 |
Fol.nr. | fol. 45fr |
Regestnr. | 101 |
Jaar | 1376 |
Datumcode | 1011 |