Nummer:kla1020 | Datum:14 mei 1529 | Overlevering:Origineel | Vindplaats:Kloosterarch., inv.nr. 57, reg. 1020 |
Goswinus van Halen schrijft aan Albertus Hardenberg (monnik te Aduard) dat hij hem de metamorfosen van Ovidius toestuurt, waarvan hij gehoord heeft dat Albertus ze graag wil hebben, en geeft hem verder enkele literaire adviezen.
Salutem plurimum.
Narravit scolasticus ille quem ad te miseram te desiderare Ovidium et nullum certum opus eius mihi diferte nominavit
Mitto ad te libros Metamorphoseon quibus et te dono. Haec olim fuerunt patris Johannis Antonii Liberi
fratris vestri: emi ante annos aliquot haec ab Antonio filio Antonii Liberi Zuzatensis. Meo iudicio satis
est semel legisse Ovidium et quicquid eius est farinae. Virgilio, Horatio ac Terentio magis est studiumm impenden-
dum: si ullum est studium nostrae conditionis hominibus poetis impendendiumm. Optarem te et legere et crebro
legere biblia ut etiam si bene memini coram dixi. Et quoniam historiae ignarum esse non licet, suadeo
ut legas Iosephum: Historiam Eccelsiasticam cum tripartita in aethnicis historiis profuerit non parum legisse
Plutarchum, Salustium, Tucididem, Herodotum, Iustinum. Deinde non nocuerit etiam perlustrasse
Aristotelis et Platonis libros in Cicerone aliquid morae est faciendum ut oratio Latina fiat. Deinde
secundum nostra biblia Iusti et Ferii labores Aurelio Augustino impendendi. Hunc sequantur Hieronymus,
Ambrosius, Chrysostomus, Gregorius, Bernardus, Hugo de sancto Victore vir plenus multae eruditionis
Iohannes Picus comes Mirandulae ita partitus fuit suas horas discendi, ut matutinum tempus philosophis
postmeridianas horas amicis, valetidini interdum poetis et oratoribus, et si qua sunt studia levi-
oris operae noctem inquit cum somno sibi sacrae literae partiuntur. Idem alibi dicit: Addixi me
iamdudum literis in famulatum: Illae pro suo imperio, ita severae legendi dictandi exigunt
pensumut ut vix valitudinem redimam. Sed de iis alias hoc unum dico: qui legens divi-
-nasliteras non sibi ipsi quotidie magis ac magis vilescit et sibi ipsi disciplicet ut humiliatus
non frustra /solum\ legit divinas scripturas verum etiam cum periculo - ut noster Wesselis dicebat - Vale ex Gronnga pridie idus
May anno salutis 1529. Tuus ex animo Goswinus
de Augusto doleo eum agere tegnis, tricis, dolis et gerras gerere. Primum ipse suidam emerat ab uxore listrii cum hoc
medacium non procederet dixit se non accepisse a nobis et cum /hoc\ vacillaret, dixit, se non habere postea hoc commentum cum
non valeret fassus est se habere sed ad manum non esse ..holm coram priore dixit se redditurum post octo dies futuri tunc
Pasche nunc dicit se librum non habere. Haec est huiusmodi faciunt ex tanto viro non hominem. Quorsum ista. Est istud doctoris
istud est villissimi nebulonis. Quios de iis non doleret, qui hominem novisset. Iterum vale.

x
Archief | Groninger Archieven |
---|---|
Fonds | Kloosterarch. |
Toegangsnummer | 172 |
Inventarisnr. | 57 |
Regestnr. | 1020 |
Olim | Reg. Feith 1529.40. |
Jaar | 1529 |
Datumcode | 1405 |
x
Persoon | |
---|---|
Naam | Goswinus van Halen |
Letterlijk | Goswinus |
Persoon | |
Naam | Albert Hardenberg |
Letterlijk | Albertus |
N.B. | monnik te Aduard |
Persoon | |
Naam | Antonius Vrye van Soest |
Letterlijk | Antonius filius Antonii Liberi Zuzatensis |
Persoon | |
Naam | Antonius Vrye van Soest |
Letterlijk | Antonius Liber Zuzatensis |
Persoon | |
Naam | Johan Vrye |
Letterlijk | Johannes Antonii Liberi |
Toponiem | |
Toponiem | Aduard |
Type | klooster |
Regio | Middag |
Toponiem | |
Toponiem | Groningen |
Type | stad |
Regio | Stad Groningen |
Trefwoord | |
Trefwoord | boeken/handschriften |
Trefwoord | |
Trefwoord | brief |