Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0055 Datum:na 8 juni 1214 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 55

Emo schrijft aan de kloosterlingen van Bloemhof te Wittewierum over zijne afschriften, te Prémontré gemaakt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Credo fratres observantiam institutionum Premonstratensis ecclesiae vite apostolice esse quasi civitatem supra montem sitam. Cujus cives
apostolos et eorum successores patres nostros Dominus commendans dixit: Qui vos recipit, me recipit. Econtra de perversis dixit: Quicunque non
receperint vos, neque audierint sermones meos etc. tolerabilius erit terre Sodomorum etc. Sed hoc quidem apostolis. Nunc autem per successores
eorum in lumine vobis quoque professis ordinem Premonstratensem audire et recipere et servare sub predicta spe vel pena predicuntur. Denique ex
inspiracione, ut spero, Spiritus Sancti institutiones sacras hujus sancte civitatis complexus, Deo disponente pro viribus uniformitatem precipue
eorum, que ad cultum Dei pertinent, deesse dolui. Que quidem suo loco in capitulo, missale, textus commendantur . Porro aliquandiu circumferebar
vento varie consuetudinis, donec dante Deo attraxi spiritum pietatis et primo ad usum immolandi hostias jubilationis Deo uniformiter usum cantus
de gremio ecclesie Premonstratensis, non sine labore sed cum solacio fratris Thitardi transtuli. Sane hunc laborem satis dulcem persuasit mihi
caritas fratrum, quos non minus quam me dilexi, quos eadem Spiritus Sancti inspiracio id ipsum mecum petere et expectare fortiter intus
perdocuit. Persuasit eciam obedientie bonum, genitrix virtutum, monuit concordie uniformitas. Sed credo, fratres, non deerunt, qui dicent
curiosum esse pro hiis quasi minimis conquirendis , sicut Dominus arguit Scribas et Phariseos, qui decimabant mentam et anetum et reliquerunt
que graviora sunt legis. Sed subjunctum est: Hec oportuit fieri et illa non omittere. Plane Deo disponente pro viribus domum sibi more converso
fieri desidero. Romani nempe, ut legitur, postquam civitas erat munita muris, volebant eam munire legibus. Religiosus vero prius spiritualibus
ditare se studeat quam temporalibus. Puto adhuc esse, qui quasi dedignando dicent me uti posse consuetudine vicinarum ecclesiarum. Sed legant
mecum et intelligant: Nolite cantare, nisi quod legitur esse centandum. Quid expressius hiis verbis vel simplicius ? Hiis jam dimissis , filii
dulcissimi, quorum palatum sanum est, vobis inquam laborem meum pro uniformitate ordinis . . . durum satis sed dulcem commendo. Vos inquam
gustate, quanta sit hilaritas consciencie etiam in hac vita sine heretica contradictione uniformiter Deo psallere secundum instituta ecclesie
Premonstratensis, que mater est omnium ecclesiarum sue professionis. Porro pro imperfecto meo, quod a vobis facile deprehenditur, super audatia
tanti cepti veniam peto. Sed ignorare nolo vos duo esse imperfectionis materiam, videlicet animum ad ulteriora pronum, qui nichil credit actum,
dum quid superest agendum, et usum pristinum, qui etiam veritatem cognitam cogit negligere. Modum tamen in notandis libris servavi, excepta
cline cornuta, pro qua ipsi utuntur flexa rotunda, et torculum frequenter habent et podatum prepunctionem et puncto percantato fortiori voce,
quasi cum quadam subdistinctione resumunt podatum. Hec ideo de notis vel figuris dixerim , quia certus usus earum dulcem modum cantandi reddit,
qui haberi non potest de exemplaribus confuse et superbe notantium. Semitonium quoque voce valde circumflexa cantant. Postremo, fratres
dulcissimi, gratias ago Deo in exultatione, quam non meis meritis sed vestris orationibus cumulavit, quoniam opus sanctum, opus dignum
benedictione a multis desideratum pro uniformitate ordinis per me et fratrem in Christo transferri in pace concessit.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 55
Olim Naar het ms. in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q I). Ook gedrukt Mon. Germ. Script. XXIII, S. 473; Feith en Acker Stratingh, blz. i8.
Jaar 1214
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 55.