Nummer:ogd0161 | Datum:10 aug. 1283 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 161 |
De ingezetenen van Mentene en de bewoners van Groningen sluiten een verdrag met bepalingen omtrent de rechtspraak.
In nomine Domini amen. Anno ejusdem MCC octogesimo tercio quarto Ydus Augusti, indictione un
decima federa ac pacta pacis perpetue inter nobiles homines de Mentene ex parte una et cives de Groninge ex
parte altera de consilio consulum necnon discretorum ex utraque parte fide media sunt ordinata sub hac forma, quod quivis res suas venales
vendat
et credat talibus, a quibus speret se sua certo tempore recepturum, quia neminem ratione sue pecunie non solute captivando, spoliando seu alias
infestando molestare debebit, dummodo justiciam possit habere subscriptam. De singulis enim solidis usque ad dimidiam marcam singula juramenta
prestabuntur, de dimidia marca et ultra usque ad marcam sex juramenta, de marca duodecim juramenta et nichil amplius, quantacunque etiam summa
debitorum excreverit. Si vero aliquis fuerit spoliatus hinc inde, quod plene constiterit judicibus, in quorum districtu contigerit, judices
lesum juvabunt ad sua rehabendum secundum rei veritatem, et pro emenda marca sterlingorum leso a lesoribus persolvetur et similiter judices
marcam sterlingorum pro pace recipient violata. Si vero de spolio judicibus non constiterit, infamatus se manu duodecima expurgabit. Si autem
quispiam fuerit captivatus, judices, in quorum districtu contigerit, ipsum captivum quitum facient et solutum et captivator captivo pro emenda
marcam sterlingorum et judicibus persolvet similiter marcam unam. Ut igitur hec ordinatio robur obtineat firmitatis, sigillo utriusque partis
est presens pagina communita.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 161 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1283, no. 1), hoog 28, breed 23 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 43. |
Jaar | 1283 |
Datumcode | 4IduAug |