Nummer:ogd0310 | Datum:10 juni 1327 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 310 |
Het Domkapittel meldt aan Reynald van Coevorden en de Drenten, dat de bisschop van Utrecht zijn eisen tegenover hen aan de uitspraak van het domkapittel heeft onderworpen, en verzoekt hun hetzelfde te doen.
Decanus et capitulum ecclesie Trajectensis viris discretis Reynaldo, borgravio in Koevorde, necnon universitati terre Drenthie Trajectensis
dyocesis, salutem in Domino sempiternam. Universitati vestre patefiat, quod cum alias ex parte vestri nobis presentatas litteras accepimus,
nobis inter cetera supplicantes, quatenus reverendum patrem nostrum dominum Johannem Trajectensem episcopum ad hoc inducere curaremus, ut omnem
justiciam, quam debetis eidem, reciperet et viros terrigenas de Norch, proscriptos ut dicitur a Drenthia, in terra sua inmitteret, necnon
quatuor fidejussores, quos ipsum dominum episcopum consti-tuisse asseritis, indempnes eciam observaret. Et licet super hiis cum domino nostro
alias tractassemus, vobisque super hoc nostras litteras misissemus, quia tamen ad ipsam responsum non accepimus, scire vos volumus per
presentes, quod de negociis predictis cum eodem domino nostro predicto tractavimus iterato, qui ad preces nostras sic respondit, quod aliqua(m)
injuriam nec vobis nec terre vestre proposicione proponit inferre et si aliquid injuriosum vobis fecisset vel faceret, aliquidve a vobis
peteret, ad quod de jure non tenemini, paratus foret hoc ad veritatem et ordinacionem nostram in omnibus reformare, seque suis juribus fore
contentum. Quocirca si vos modo simili velitis stare veritati et ordinacioni nostre, illud non deferatis nobis per latorem presencium remandare,
scientes quod ad pacem et tranquillitatem terre vestre proponimus laborare, alioquin sicut tenemur domino nostro predicto auxilio et consilio
assistemus, ut jura sua sibi debita meliore modo quo poterit consequatur. In quorum testimonium sigillum ecclesie nostre presentibus est
appensum. Datum feria IIII post Trinitatem anno Domini MCCCXXVII.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 310 |
Olim | Naar Muller, Reg. en Rek. van het bisdom Utrecht, I, blz. 85. |
Jaar | 1327 |
Datumcode | EpTrinit |