Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0314 Datum:26 mei 1328 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 314

De overheden van Drenthe doen mededeeling, dat zij een uitspraak van scheidslieden in de geschillen tussen hen en den Bisschop van Utrecht hebben bekrachtigd.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini amen. Quoniam memorie minatur frequenter oblivio, ideoque adversus oblivionis disspendium de scripture suffragio prudentium
cautela providit, ut ea que in presenti
hominum disspositione exstiterint ordinata, possint in posterum ad rei geste memoriam liquide comprobari, nos igitur jurati et universitas terre
Threnthie tam presentibus quam futuris ad perpetuam rei memoriam
cupimus fore notum, quod cum inter reverendum in Christo patrem et dominum nostrum, dominum Johannem, episcopum Trajectensem, ex una parte et
terram nostram Threnthie ex altera super quatuor articulis infrascriptis, in quibus dicebat nos et nonnullas singulares personas de terra nostra
predicta sibi injuriari, exorta fuerit materia questionis, quorum quidem articulorum primus est de precaria centum et quinquaginta marcarum
brunorum sterlingorum, deductis inde octo marcis et quatuor solidis ejusdem monete, quas solvere tenentur duodecim parrochie de terra nostra,
que se Frisonibus de Stellingewarf adjunxerunt, quoniam idem reverendus pater semper in anno bisextili sibi dicebat esse debitam et a nostris
terrigenis et ab illis de Groninge, Gho et Wold pro parte eos contingente persolvendam, nobis autem pro parte adversa asserentibus eandem
precariam in septimo anno dumtaxat sibi debere persolvi. Secundus, quod homines ministeriales, vasalli et homines sui servilis conditionis, in
terra nostra commorantes, bona, que ab ipso et ab ecclesia sua Trajectensi tenent, ipso irrequisito et absque sui licentia vendunt, alienant et
transferunt, eciam aliquando in personas inhabiles et minus capaces ad dicta bona tenenda et possidenda. Tercius, quod homines sui servilis
conditionis, in terra nostra commorantes, de facto ipso irrequisito alienantur et extra debita servicia et bona sua servilia deducuntur, alii et
liberi homines in dictis bonis suis servilibus inducuntur, in quibus ipse et ecclesia sua predicta, ut asserit, suo debito servicio
defraudantur. Quartus, quod aliqui de terra nostra predicta decimas, sibi de jure debitas, prout debeant, non persolvunt. Tandem post longas
altercationes, controversias et discordias, super hiis habitas, hinc inde ex utraque parte in discretes viros Godfridum de Borclo, Reynaldum,
judicem Covordie, et Eisonem de Rutenberghe, famulos, tamquam in arbitros, arbitratores seu amicabiles compositores, voluntarie extitit
compromissum, promittentes bona fide una pars alteri et ambe partes invicem, quod eorum arbitrio seu procunciationi starent, parerent et in
nullo contravenirent sed perpetuis temporibus inviolabiliter observarent. Qui quidem arbitri seu arbitratores suscepto de se hujusmodi
compromisso, deliberato consilio, presentibus dictis partibus, die et loco ad hoc assignatis, taliter pronunciaverunt. Super primo articulo de
precaria, quod idem dominus noster . . episcopus cum septem stolis juramento firmaret dictam precariam semper in anno bisextili sibi esse
debitam et persolvendam a nobis et ab illis de Groningen, Gho et Wold pro parte eos contingente, prout ab antique solvere consueverunt et extunc
sine aliqua contradictione, eandem ad peticionem domini episcopi, in propria persona faciendam in Hulsforde vel in Biscopesberghe, persolvere
teneremur, quod si per se in propria persona non venerit in bisextoi precariam non habebit nec eam aliqua via juris preter quam per suum . .
officiatum et judices in Covordia et in Groninge sub pena dupli cum pena judicum, scilicet trium librarum Groniensium denariorum, de quolibet
non solvente precariam sibi contingentem faciat in festo beati Lamberti martiris expandari; quod juramentum idem dominus episcopus statim post
eorum pronunciationem cum septem stolis, prout arbitrati fuerant, prestitit et perfecit. Super secundo de hominibus ministerialibus, vasallis et
hominibus suis servilis conditionis, prout superius est dictum, taliter arbitrati sunt, quod bona, que ab ipso et ecclesia sua Trajectensi
predicta tenent, ipso irrequisito et absque sui licencia vendere, alienare et transferre non possunt nec debent in quascunque personas et maxime
in illas, que sunt inhabiles et minus capaces ad dicta bona possidenda; contrarium autem facientes pena de jure debita cohercere et compellere
possunt et punire absque nostro et terre nostre inpedimento, ingratitudine vel offensa. Super tercio de hominibus suis servilis conditionis
taliter pronunciaverunt, quod iidem sine licentia sui vel illius, cui hoc commiserit, alienari et extra debita servicia et bona sua servilia
deduci, aliique liberi homines in dictis bonis suis servilibus induci non possunt nec debent; contrarium vero facientes punire possunt ut supra
in secundo articulo precedenti. Super quarto vero et ultimo articulo de decimis suis taliter extitit arbitratum , quod idem dominus episcopus
contra debitores et detentores dictarum decimarum suarum jure ecclesiastico procedere potest, si velit, absque nostro et terre nostre
impedimento, ingratitudine vel offensa. Predictum vero arbitrium et pronunciationem nos jurati et universitas terre Threnthie predicte, oppidum
Groniense, Gho et Wold, in quantum nos tangit, prout superius est expressum, in omnibus suis partibus et articulis approbamus, ratificamus,
emoligamus et bona fide promittimus per nos et nostros successores perpetuis temporibus inviolabiliter observari, dolo et fraude omnino
exclusis. In cujus rei testimonium sigilla universitatis terre nostre Threnthie predicte et oppidi Groniensis presentibus sunt appensa una cum
sigillis Reynaldi, judicis Covordie, et Bertoldi de Gronebeke, judicis in Groninge, qui ad preces nostras in majorem certitudinem ipsa presenti
pagine similiter apposuerunt. Actum et pronunciatum Covordie feria quinta post Pentecostes sub anno Domini MCCC vicesimo octavo, presentibus
ibidem honorabilibus viris domino Johanne de Brunchorst, preposito ecclesie sancti Salvatoris Trajectensis, domino Thoma de Dyest et domino
Johanne Redinc, militibus, Henrico de Vyanen , Stephano de Rune, Johanne Godesinc, Alphardo de Sckure, famulis, aliisque quam pluribus fide
dignis.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 314
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht (bisschoppelijk archief, vroeger archief stad Utrecht, no. 770), hoog 25, breed 37 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 104 en naar een ander ms. bij Muller, Reg. en Rek. van het bisdom Utrecht, I, blz. 308.
Jaar 1328
Datumcode JpPentec
x
x
Andere afschriften: fra051f, men1762a, men1762aa en rkd023k.
x
Commentaar Aan het stuk hebben vier zegels gehangen, waarvan nog de perkamenten strooken met opschriften bewaard zijn. 1. Opschrift : Sigillum universitatis Thre; van het zegel een klein brokstuk in groene was. 2. Opschrift : Sigillum opidi . . ., het verdere opschrift door brokstukken van het zegel der stad Groningen, in groene was met contrazegel, bedekt. 3. Opschrift Sigillum Reynoldi prefecti Kovordie, van het zegel een brokstuk in roode was, vertoonende twee gedeelten van arendsvleugels. 4. Opschrift : Sigillum Bertoldi prefecti in Groninghe, het zegel is afgevallen.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 314.