Nummer:oub0033 | Datum:Landegge, 24. Okt. 1276 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 31, nr. 33 |
Die Landschaften Emsgau und Brokmerland verpflichten sich, die Bewohner des Reiderlandes und Altamts zu bewegen, die Bedingungen des mit dem Bischof von. Münster geschlossenen Friedens zu erfüllen.
Nos consules, iurati ac universitates Emesgonie et Brocmannie terrarum Monasteriensis dyocesis, omnibus presens scriptum intuentibus notum facimus, quod cum compositio ordinata esset, mediantibus probis viris, inter venerabilem patrem dominum nostrum Everhardum Monasteriensem episcopum et ecclesiam suam ex una parte, et nos ac Redensem et de Mentersaten[*] terras ex altera, super eo quod quandam summam pecunie, quam sub pena dupli una cum hominibus Redensis et de Althammet terrarum promiseramus domino nostro episcopo, minime ipsi persolvimus terminis ad hoc statutis, nos quoque de Emesgonia ac Brocmannia parati fuerimus et simus, compositionis ordinationem super hoc conceptam in omnibus suis articulis inviolabiliter observare, Redensis et de Mentersaten terrarum hominibus renitentibus et contradicentibus in hac parte, et quia a nobis, tamquam a maioribus et quasi ex antiqua consuetudine pre ceteris terris ad hoc de iure obligatis, requiritur, ut pro predictis duabus terris satisfaciamus, propter bonum pacis et concordie, et ut omnia in bonum reducantur statum, ad ea que sequuntur nos tenore presentium obligamus. Videlicet quod Redensis et de Mentersaten terrarum homines modis quibus poterimus inducemus amicicia vel inimicicia sub nostris dampnis et expensis, ut in compositionem ordinatam et conscriptam una nobiscum consentiant, et eam terrarum suarum sigillis sigillent ac inviolabiliter observent, nec naves cum bonis detentas apud Meppen, nobis presentatas, ipsis Redensibus et de Mentersaten hominibus restituemus, nisi in compositionem prefatam plenarie voluerint consentire. Item nec capsas sive reliquias predictarum duarum terrarum cum auro, sicut modo sunt, ipsis aliqualiter restituemus, nec aliquas amicitias cum ipsis habebimus, nisi dictam compositionem decreverint observare. Immo si infra festum apostolorum Philippi et Jacobi plene non consenserint in huiusmodi compositionem et sigilla sua non apposuerint, [*] extunc infra quindenam predictas capsas vel aurum circum circa fixum nunciis domini Monasteriensis episcopi apud Lanthecge faciemus sine more dispendio presentari, nec cum eisdem terris aliquam compositionem iniemus, nisi de expressa voluntate domini nostri episcopi pariter et consensu. Item mercatores nunc detentos in partibus Emesgonie, et quos ad terram nostram in posterum declinare contigerit, sive fuerint de civitate vel dyocesi Monasteriensi vel de quocunque alio loco, ire et transire per terminos nostros cum bonis suis libere permittemus. Immo ipsos conducemus et defendemus pro omni posse nostro contra iniuriam et violentiam cuiuscunque. Item promisimus, quod illis, qui apud Meppen pecuniam exposuerant ad componendum cum domino episcopo, suam pecuniam plenarie restitui faciemus. Et (ad) hec omnia et singula premissa firmiter observanda, nostris corporaliter prestitis nos astrinximus iuramentis. Promissionem etiam domini nostri episcopi recepimus super eo, quod homines predictarum duarum terrarum artabit per excommunicationem et interdictum ecclesiarum suarum ex arbitratu ipsorum ad huiusmodi compositionem inviolabiliter observandam. In cuius rei testimonium duarum terrarum nostrarum predictarum sigillis presens pagina communitur. Datum et actum apud Lanthecge, presentibus hiis: Gosvino preposito Davantrensi, Bernardo dicto de Asbecke preposito sancti Lutgeri Monasteriensis, Luberto commendatore domus de Stenvordia, magistro Henrico cantore Monasteriensi, Matheo de Novo Castro et Conrado dicto Strich, militibus, castrensibus Novi Castri; item Iacobo de Langen, Alberone et Iacobo de Bellen, militibus, Godescalco dicto Diriken, Henrico dicto Peteman, Stephano dicto Tunne, Werenboldo filio domini Ottonis, castrensibus in Frisenberg, et aliis quampluribus, anno Domini Mo CCo LXXo sexto, nono Kal. Novembris.