Nummer:oub0116 | Datum:21. Jan. 1371 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 102, nr. 116 |
Das Kloster Langen erwirbt Ländereien im Borssumer Hammrich.
Noverint universi ac singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod dominus Hero prepositus ecclesie sancti Iacobi in Langhena areas Osterhusa-wertha[*] volgariter dictas prope grangiam eorum (sic) sitas ibidem a divitibus[*] seu capitaneis in utraque Borsum[*] nec non ab aliis spectantibus ad easdem emit atque fideliter persolvit libera cum voluntate partis utriusque. Acta sunt hec in presencia domini Tammonis rectoris ecelesie in Borsum maiori, [*] presentibus aliis discretis viris et honestis, cuius sigillum presentibus est appensum in robur et testimonium veritatis anno Domini Mo CCCo LXXIo, ipso die Agnetis virginis et martyris.