Nummer:oub0135 | Datum:10. Juli 1378 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 114, nr. 135 |
Fossa Hyskana und ihre Söhne verkaufen dem Kl. Langen 3 Gras Landes.
Noverint universi et singuli presencia visuri seu audituri, quod frater Hero Dei paciencia prepositus ecclesie beati Iacobi in Langhen suusque conventus ibidem tria graminata circa Banaskawey[*] a Fossa Hyscana et pueris suis emerunt libere atque fideliter persolverunt in presencia discretorum. Acta sunt hec in presencia domini Ennonis rectoris ecclesie in Hlerlt, in cuius robur et testimonium veritatis sigillum ipsius presentibus est appensum, anno Domini Mo CCCo LXXVIIIo, ipso die festo septem fratrum martyrum beatorum.