Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0254 Datum:Konstanz, 30. Sept. 1417 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 208, nr. 254

Privilegium König Sigismund’s für die Friesen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sancte et individue Trinitatis foeliciter.[*] Amen. Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus, et Ungarie, Dalmatie, Croatie etc. rex, ad perpetuam rei memoriam notum facimus tenore praesentium universis. Etsi mansuetudo regalis fastigii cunctis sue ditioni subiectis, quibus largitore omnium disponente noscitur dominari, ad procuranda commoda et gratias concedendas videatur obnoxia, advertens utiliter suis applicari thesauris, quod ad subditorum vota liberaliter erogatur, illos tamen[*] attentius consuete benignitatis favore prosequitur, et specialibus donis gratiarum magnificat, quos approbate fidelitatis constantia, et actuum experimentalis ostensio claris virtutum indiciis clarius recommendant, ut sic ad continuanda sedulitatis obsequia tanto valeant fortius animari, quanto se a regali celsitudine uberioribus gratiis agnoverint insigniri et proinde resumptis viribus sub gratioso principe non immerito gaudeant militare; sane honorandorum nobis dilectorum universorum incolarum et inhabitantium, tam Orientalis quam Occidentalis Frisie, [*] die vrije Vriesen[*] vulgariter nuncupatorum, nostrorum et imperii sacri fidelium nostre maiestati nuper oblata petitio continebat, quatenus ipsis et singulis terris et districtibus Frisie gratias, libertates, immunitates, franchesias, iura, privilegia et literas, ipsis a recolende memorie divis predecessoribus nostris, tam imperatoribus, quam regibus Romanis dudum indultis atque datis, nec non eorum iura municipalia, laudabiles consuetudines et observantias innovare, approbare, ratificare et confirmare, ac infra scriptas gratias de novo concedere, de regali nostra clementia dignaremur. Nos igitur predictorum incolarum et inhabitantium, magne devotionis constantia et singularis fidei puritate, quas ipsorum progenitores an ipsi ad nos et imperium habuisse et habere noscuntur diligenter inspectis, eorum vota libenter admittimus, et porrectas nobis supplicationes gratiosius exaudimus animo deliberato, maturoque principum, comitum, nobilium et fidelium nostrorum accedente consilio, ipsis ac terris et districtibus supradictis, universal et singulas gratias, libertates, immunitates, franchesias, iura, privilegia et literas, quas et que a supradictis nostris in imperio predecessoribus Romanorum imperatoribus et regibus obtinuisse noscuntur, nec non eorum iura municipalia et laudabiles consuetudines et observantias innovavimus, approbavimus, ratificavimus et confirmavimus, ac innovamus, approbamus, ratificamus, auctoritateque regia Romana, et ex certa nostra scientia tenore presentium confirmamus.[*] Et ut erga prefatos incolas et inhabitantes celsitudo regalis clarius elucescat, ipsos omnes et singulos una cum eorum uxoribus, pueris et familia, ac utriusque sexus personis et bonis singulis, nec non omnes et singulas terras et districtus Orientalis et Occidentalis Frisie violenter, iniuste, ac temere abstractos et abstractas, et alienatos et alienatas, ad nos et imperium predictum auctoritate et scientia predictis revocavimus, et presentibus revocamus, ac ipsos, ipsas, et ipsa, in nostram et sacri imperii protectionem, tuitionem, et salvagardiam recepimus, et harum vigore recipimus specialem, volentes, decernentes, ac presente perpetuo valituro sanxientes[*] edicto, quod prefate Frisonum terre et districtus, ac universi incole et inhabitantes ipsorum presentes et futuri, scilicet mares et foemine, iuvenes et adulti, ex nunc in antea omnibus iuribus et honoribus, libertatibus, gratiis, et consuetudinibus, quibus hactenus freti sunt et quibus ceteri fideles et zelatores imperii fruuntur et utuntur, perpetuis in antea[*] temporibus gaudere debeant et potiri, et quod duntaxat ad nos atque nostros in imperio successores, Romanorum imperatores et reges, et nullum alium respectum habere, nec deinceps in parte vel in toto, per nos vel successores nostros huiusmodi ab ipso Romano imperio dividi, scindi, abstrahi, vendi, dari, impignorari, seu aliquatenus alienari debeant, sive possint, quodque singule divisiones, abstractiones, donationes, venditiones, impignorationes, et alienationes predictarum terrarum, in parte vel in toto, temere, iniuste seu violenter, per quoscunque, quovis ingenio, colore seu modo quesitis facte nullam habeant vel obtineant roboris firmitatem, et nihilominus ad abundantioris cautele presidium, et ut prefatis Frisonibus securius caveatur de Romane regie potestatis plenitudine, ac de certa nostra scientia[*] declaramus, quod omnes et singule divisiones, scissure, abstractiones, venditiones, donationes, impignorationes, et alienationes premisse, nec non promissiones, iuramenta, et litere per prefatos incolas et inhabitantes, eorumque[*] predecessores desuper facte, date ac prestite seu prestita ac etiam quecunque lige[*] et colligantie seu foedera inter et per eos concepte, iurate seu firmate, quovismodo, ac quevis inde secuta, et ab iis dependentia, emergentia, et connexa nullius sint et esse debeant roboris vel momenti. Nam eas[*] cum de facto processerint, et de iure non subsistant, de plenitudine et scientia predictis revocamus, cassamus, irritamus, ac virtute presentium penitus annullamus, restituentes prefatos Frisones, atque terras antedictas coniunctim ac divisim in integrum, et in libertates ipsis debitas atque pristinas, nec non iura, hereditates, honores, bona, ac laudabiles consuetudines, quibus freti sunt, antequam predicte alienationes, divisiones, abstractiones fierent et scissure. Preterea dictorum incolarum et inhabitantium nostrorum fidelium defectibus, damnis et pressuris, quibus iam plurimis annis per vicinos hostes graviter sunt afflicti, et ab imperio tracti divisique, cupientes occurrere, ad hoc, ut deinceps affectuosius nos et imperium honorare et diligere, et sub nostri et imperii potentatus umbraculo consolatorie possint et debeant respirare, volumus et hoc edicto perpetuo valituro statuimus, disponimus, et predictis authoritate et scientia ordinamus, quod iidem incole et inhabitantes nullo unquam futuro tempore ad serviendum nobis vel successoribus nostris antedictis extra terras prefatas ac earum fines sive limites, nec non ad dandum vel solvendum pro quibuscunque causis, negotiis, impositionibus, petitionibus seu aliis quibuscunque viis sive modis, excogitatis aut excogitandis, aliquas steuras, subsidia, precarias vel alias quascunque impositiones sive petitiones, preter infra scriptum tributum aliquatenus sint astricti, his[*] nisi casibus forsitan requirentibus; quod aliquis sive aliqui ex prefatis incolis seu inhabitantibus rebellionis spiritu seducti, nobis aut nostris in imperio successoribus se, quod absit, opponere vel inobedientes esse presumerent, ex tunc ceteri incole inhabitantesque predicti, tota ipsorum potentia noble et eisdem[*] successoribus astare, et iuxta Frisonica ipsorum[*] iura service debebunt et tenentur, donec huiusmodi oppositores inobedientesque depositis rebellionis spiritibus ad nostram et imperii veram obedientiam reducantur, ac imperialem seu regalem clementiam meruerint humiliter obtinere. Quodque nos vel successores nostros antedictos pro dictarum terrarum sive districtuum conservatione utilitateque, tantos labores et tantas expensas sufficere[*] contingeret, quod incole et inhabitantes predicti propria, spontanea atque libera ipsorum voluntate, nobis vel eisdem[*] successoribus nostris in recompensam laborum et expensarum huiusmodi aliquid facere velint liberaliter et donare. Et quia iustum et aequum arbitramur existere consuetudinum iuriumque municipalium rigores dispensatione provida clementique sic moderari, quod delinquentium progenitorum sive consanguineorum poena in innocentes non transeat, idcirco volumus et prefatis incolis inhabitantibusque concedimus et expresse largimur, ne delictum vel delicta singularis aut singularium personarum, in generale damnum progenitorum, consanguineorum seu amicorum aut alterius cuiuscunque innocentis hominis, propter delinquentes debeat retorqueri, sed quod ille vel illi soli, qui delictum ve1[*] delicta perpetrant, iudicentur et pro delictis huiusmodi secundum Frisonica iura consuetudinesve realiter ac personaliter puniantur. Denique ut memoratis incolis et inhabitantibus in eorum desideriis nostre liberalitatis beneficia gratiosius ostendamus, ipsis hanc specialem gratiam pro nobis et successoribus nostris antedictis duximus faciendam, quod ipsos prefatasque terras et districtus cum eorum pertinentiis, coniunctim vel divisim, nec non infra scriptum tributum nunquam alicui vel aliquibus obligabimus, impignorabimus, dabimus, aut ab imperio alienabimus quoquo modo. Quodque eisdem incolis et inhabitantibus aliquem principem spiritualem vel secularem, comitem, baronem, nobilem, militem, militarem, civem vel plebeum, aut aliquam aliam personam cuiuscunque conditionis existat, quocunque casu emergente in gubernatorem sive rectorem non constituemus, aut prefatis terris et districtibus preficiemus, sed quod per eorum grietmannos, iudices et officiales[*] iuxta ipsorum consuetudines et ritus hactenus servatos regantur, plenam ipsis tribuimus facultatem. Ceterum quia regalis nostra maiestas, ex certa scientia et cum deliberatione, consensu[*] et consilio nostrorum, et sacri Romani imperii principum, tam spiritualium, quam secularium, comitum, baronum, procerum, nobilium et fidelium, iustissimis causis intervenientibus, et praesertim pro tuendis et conservandis iuribus eiusdem imperii, in supradictis terris et districtibus ipsos et ipsas cum eorum pertinentiis, incolis, et inhabitantibus utriusque sexus ad nos et imperium revocavit, ac in suam et imperii protectionem et salvagardiam recepit, prescriptisque gratiis et libertatibus, ut premittitur, insignivit. Et quia dignum, aequum, et rationi consonum esse maiestas eadem nostra censuit, ut predicti incole inhabitantesque predictum imperium, cuius utique[*] pars, imo membrum nobile et eximium sunt, ac etiam nos successoresque nostros antedictos, tanquam ipsorum veros, naturales et ordinarios dominos aliquo saltem perpetue venerationis, vere recognitionis ac debito subiectionis signo honorare ac recognoscere debeant, ac in antea sint astricti, idcirco decernimus, sancimus, et predictis authoritate et scientia statuimus per presentes, quod de quolibet in prefatis terris et districtibus foco, qui specialem suam mensam et familiam habet, unus grossus duntaxat imperialis, de his videlicet, quos per imperialem magistrum monete in Lewardia[*] cudendos, et viginti pro dimidio nobilione, ac sedecim[*] pro Renensi[*] floreno dandos, in aliis nostre maiestatis literis decrevimus, super festo ascensionis Domini nostri Jesu Christi pro imperiali tributo annis quodammodo singulis persolvatur. Et quod grietmanni dictarum terrarum et districtuum pro tempore existentes, quilibet in officio suo tributum huiusmodi annuatim exigere, et sub iuramento honorisque sui perditione colligere, [*] et sic collectum in Lewardiam[*] portare, ac illi vel illis, cui nos sive predicti successores nostri, sub nostre maiestatis literis huiusmodi tributum parte seu nomine nostro ac imperialis camere levandum, et recipiendum, ac ipsis quitantias nostras desuper presentandum commiserimus, absque omni renitentia dare et assignare teneantur et debeant penitus et in toto, dotibus tamen et habitationibus plebanorum sive curatorum, in quibus actualem et personalem residentiam faciunt, duntaxat exceptis, nec aliud preterquam tributum huiusmodi, ac prenominatam[*] monetam, nec non servitia prelibata teloneumque[*] in Stauria et aliis Frisie portis, [*] quod iuxta tenorem alterius litere maiestatis nostre desuper date recipi statuimus, in omnibus et singulis terris et districtibus antedictis, ac eorum pertinentiis et attinentiis pro nobis et imperio duximus reservandum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre innovationis, approbationis, ratificationis, confirmationis, protectionis, tuitionis et salvaguardie, receptionis, decreti, edicti, statuti, declarationis, revocationis, cassationis, irritationis, annullationis, dispositionis, ordinationis, voluntatis, gratie, restitutionis, [*] concessionis, largitionis ac reservationis paginam infringere aut ei ausu quovis temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem nostram et imperii sacri gravissimam ac poenam quingentarum marcarum auri purissimi, quas ab eo, qui contravenire presumpserit, irremissibiliter exigi, et earum medietatem imperialis seu regalis camere fisco, residuam vero partem iniuriam passorum usibus[*] applicari decernimus ac volumus, eo ipso se noverit incursurum, presentium sub nostre maiestatis sigillo literarum testimonio. Datum Constantie anno Domini millesimo quadringentesimo decimo septimo, ultima[*] die Septembris, regnorum nostrorurn anno Hungarie etc. tricesimo primo, Romanorum vero oetavo.
Ad mandatum domini regis
Johannes Kirchen.[*]
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 208
Nr 254
Olim a. Msc. A. 1 Fol. 224', eigenhändig corrigirt von Eggerik Beninga mit dem Zusatz: 'Anno 1570 die 11 Juni est hec copia auscultata et collationata per me coram autentico scripto ex ipso originali desumpto, quod imperatori Maximiliano in hisce comitiis Spirensibus ab exulibus Frisie occidue oblatum fuit.' b. Msc. A. 17 b. Fol. 3, eine von Emmius eigenhändig corrigirte Abschrift. c. Emden, Rathsarchiv, Urk. 1. Beglaubigte Abschrift der 3 Stücke: Privileg Sigismund's vom 30. Sept. 1417. Privileg Maximilian's für Emden vom 4. Nov. 1494 und vidim. Abschrift des Arnoldus van Loo von dem Transsumpte der Urk. Karl's des Grossen durch K. Friedrich, von 1479. angefertigt auf Befehl des Reichshofraths durch Hofkanzlei-Registrator Heinrich Fehlin zu Prag am 22. Sept. 1498. d. ebenda Urk. 1 b. Beglaubigte Abschrift des Privilegs Sigismund's auf Befehl der cancellarius et consiliarii ducatus Geldriae et contitatus Zutphaniae durch den graphearius provincialis consilii Guilelmus Sluyssken, Arnheim, 16. Juni 1595. e. ebenda Urk. 1 c. Abschrift, beglaubigt durch Hero Gerlaci, Joannes von Pewsum und Hiddo Peterson von Jennelt, kaiserl. Notaren. Emden am 13. April 1598. f. Grosse Urkundensammlung Urk. Nr. 19. zwei späte wenig genaue Abschriften. Gedr. Harkenroht S. 197. Matthaeus S. 193. Brenneysen S. 32. v. Mieris IV, S. 423. v. Schwartzenberg I, S. 396. Winsemius, Chron. S. 235. Schotanus, Chron. v. Friesl. Tablin. S. 22. Feith, Kronyk van Joh. Rengers van ten Post S. 109. g. Worp von Thabor, Kronijk IV, S. 41 mit dem. Datum 2. September.
Jaar 1417
Datumcode 3009
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 254