Nummer:oub0378 | Datum:13. Okt. 1429 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 350, nr. 378 |
Urkunde bezüglich der Stadt Emden.
Extat hoc anno (1429) scriptum testamentum Eggonis cuiusdam civis Emdani; in eo testator nominatur discretus vir Eggo Herbana civis in Emeda; haeredes nuncupantur duo viri ex linea paterna Gheraldus Eggana et Awa Sibrandsna, ex linea materna Gheraldus Symbedsna, Mena Allana. Deinde subjicitur: Et praefatus Gheraldus Symedsna habebit et possidebit domistadium Emeconis aurifabri; deinde ordinavit et voluit, ut Fossa uxor eius legatum accipiat septem stigas florenorum. Sub finem vero ita Item revocavit dicta omnia et singula cum Hiscone praeposito et Imelone de bonis ipsius prius memoratis etc. Testes sunt Ulbodus vicedecanus, discretus vir dominus Winoldus presbyter, Geroldus Eggana civis Emdanus. Scriptum in profesto beati Calixti pape et martyris.