Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub106 Datum: Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 771, nr. Aanh. A, par. 6

Die Heberegister der Abtei Werden, par. 6.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
6. In[*] nomine Domini incipit de paterna hereditate.
In Wianheri sunt tres virge, id est trium librarum census.
In Marcberge una virga, id est 6 unciarum. In Badunathashem una virga, id est 5 unciarum census. Item in eadem villa unius virgae tercia pars, id est unciae et dimidiae et 4 denariorum.
In exteriori Haonlae ...[*], id est 5 unciarum census. In Geidun virga dimidia,
id est 11 siclorum census. In Frathinashem 12 pedes, ...[*] id est trium unciarum et
aliquot denariorum census. In meditaerraneo Ubinghem una virga, id est 5 unciarum census, exceptis aliquot denariis. Igitur pater meus E., cum vindicaret Thiadricum matris meae avun- culum, donavit ei pro avia mea Ata in Burhem (4 unciarum)[*] et in exteriori Haonlae 9 siclorum terram. Quod ille cuidam Frethuhardo dans emit ab eo in Witilashem dimidiae librae censum, vendens autem illud in Witilashern Evurbarto cuidam emit ab eodem in Lagi in Middila duas scaras et in Wibodi silva unius seare duas partes cum terra, cuius census et trium unciarum. In Binninghem, Beddinghem Hleri, Winashem, Adanhe, Longana, Husum donavit avus meus Gerdag quicquid habuit tribus filiabus suis meis videlicet amitis. Inc Thribirgi superiori unius virgae due partes, id est 4 unciarum eensus. Item in villa, Badunathashem sexta pars unius virgae, id est 6 siclorum terra, quam emit avus meus Gerdag ab Wirico consobrino suo, dans ei terram in exteriori Haonlae, cuius census est unius unciae et quendam equum optimum. Finit.
De[*] materna quoque hereditate. In Binninghem 20 pedes, id est 10 unciarum eensus. In Lagi 6 unciarum et Eburberti hereditas. In Mundingasi duarum unciarum et dimidie. In Hasla 5 pedum. In Birgithi trium. In superiori Thribirgi una virga dimidia (12 pedes)[*] et unius virgae quarta pars. In exteriori Thribirgi 7 pedes. In excellentissimo Ubinghem pertica dimidia. In Hosterhusun due virge, id est una libra. In Mundingasi maternae et materterae hereditatis erat 10 unciarum eensus. In Hasla et in Birgithi octo unciarum, in Hasla videlicet quinque et in Birgithi trium unciarum. Est quoque in Badunathashem maternae simul et materterae hereditatis 12 siclorum terra, in Tiudingtiochi. Et in eadem villa sexta pars virgae, id est 6 siclorum terra, quam emit avus meus Gerdag ab Wirico consobrino suo cum terra, cuius census est unius unciae in exteriori Hoanla, dans ei quendam equum optimum. In Geidun maternae hereditatis (et matertere tuedi virga)[*] 6 siclorum terra. In Winashem, Edanae, Cuninghem, Stedun, Longanae quicquid habuit mater mea tradidit Reginsuithae nepti suae.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, II
Fol.nr. S. 771
Nr Aanh. A, par. 6
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch II (Emden 1881), Anhang A, § 6