Nummer:dik101 | Datum:10 nov. 1376 | Overlevering:Vidimus | Vindplaats:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 241, reg. 101 |
Arnoldus de Huern, bisschop van Traiectum, bekrachtigt de stichting en begiftiging door Johannes heer van Runen ridder en Zwederis e. 1. van het St. Katherina-altaar in de kaper der kerspelkerk van Runen, vermeld in den doorstoken brief (zie dik098), en mortiüceert de geschonken goederen.
Arnoldus de Huoern, Dei gratia episcopus Traiectensis, notum facimus universis, quod nos fundacionem et dotationem capellanie
de novo per probas personas et circumspectos patronos, Iohannem, dominum de Ruonen militem, et Zwederim, eius conthoralem, nobiles Traiectensis dyocesis, in honore omnipotentis Dei,
beate ac gloriose eius matris virginis Marie necnon Beate Katherine in capella ecclesie parochialis de Runen fundate, dotate et erecte, de qua quidem capellania fit mencio in litteris exinde
confectis, quibus hec presens nostra cedula est transfixa, prout pie, rite et canonice facte sunt, ratificamus, approbamus et in Dei nomine auctoritate nostra ordinaria hiis presentibus confirmamus, decernentes
predia, fructus et alia quevis bona in dotem dicte capellanie assignata fore ecclesiastica ipsaque debere de cetero
ecclesiastica libertate gaudere, jure cum matricis ecclesie in omnibus semper salvo
nostrarum testimonio litterarum. Datum anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo sexto mensis novembris die decima.

x
Archief | Drents Archief |
---|---|
Fonds | Arch. Abdij Dikninge |
Toegangsnummer | 440 |
Inventarisnr. | 241 |
Regestnr. | 101 |
Jaar | 1376 |
Datumcode | 1011 |