Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:fae098 Datum:12 febr. 1501 Overlevering:Origineel Vindplaats:F.A. Van Ewsum, inv.nr. 0166, reg. 098

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine domini Amen Noverint universi et singuli praesens publicum instrumentum visuri lecturi et audituri Quod anno domini
millesimo quingentesimo primo die veneris duodecima mensis februarii hora octava ante meridiem vel quasi.
indictione quarta pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Alexandri divina providentie pape sexti anno eius
nono In mei notarii publici et tostium infrascriptorum ad hoc specialiter voca torum et rogatorum praesentia personaliter costitutus
ingenuus ac validus domicellus Rodolphus de Ewssum monasteriensis dyocesis exhibuit atque in medium preduit quasdam litteras
papireas secreto opidi groningensis et terrae Frisiae virida cera sigillatas Inpressas et signatas ac Cirographo dicti opidi sub
stitutus fideliter conscriptas sanas integras non viciatas non cancellatas sed omni vitio et suspitione carentes quas michi notario legendam
tradidit requirens me sub officii mei debito quatenus easdem litteras de verbo ad verbum nil addendo nil minuendo nil dimittendo
copiarem transsurnerem et in publicam formam redigerem Videlicet ut huiusmodi copia sive transsumpto sicut origenalibus litteris ubicumque
locorum stetur et fides adhibeatur plenaria Quarum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: VOLGT EMSUM 91 .
...................... Post quarum litterarum tradicionem et reqqisicionem
ego notarius publicus infrascriptus huiusmodi litteras dicti opidi Groningensis cum oa qua decuit reverentia acceptans ipsas de verbo ad verbum
ut praemittitur copiavi et transumpsi diligenti tamen collacione cum origenalibus litteris factam et praehabita de et super praemissis omnibus et sin
gulis iamdictus ingenuus domicellus Redolphus de Ewssum a me notario publico supra et infrascripto fieri et confici unum
vel plurima publicum seu publica instrumentum seu instrumenta in meliori forma petiit Acta sunte hec in Dammone loco et domo habitacionis
sepedicti domicelli Redolphi de Ewssum Sub anno indictione mense die hora et pontificatu quibus supra praesentibus ibidem
honorabilibus discretis et validis Capitalibus Azegone Aylkuma et Dutmaro Rengers monasteriensis diocesis testibus
fidedignis ad praemissa vocatis personaliter et rogatis.
Et ego Nicolaus Brantlecht clericus monasteriensis dyocesis publicus sacra
praesentacione exhibicione seu productione una cum praenominatis testibus praesens interfui
Ipsasque litteras ut praemittitur excopiari Et quia diligenti collacione praehabita
praesentem copiam sive transumptum in omnibus et per omnia concordavi pro ut in ipsis ori-
genalibus inveni vidi et legi. Ita hic de verbo ad verbum nil addens nil minimens
quidem sensum mutat vel variat intellectum Ideoque hoc praesens publicum instrumentum transumpti
propria manu mea fileliter conscriptum exinde confeci subscripsi et in hanc publicam formam
redegi Cum approbacione honorabilis nec non ingenui Hayonis Rypperda praepositi in Fermissis
et Dammone capitali ob instantiam et peticionem praefati domicelli Redolphi
fideliter ingrossatum et sigilli eius appensione roboratum Signoque et nomine meis
solitis et consuetus signavi et communivi. Ad hoc specialiter vocatus et requisitus.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds F.A. Van Ewsum
Toegangsnummer 696
Inventarisnr. 0166
Regestnr. 098
Register Feith 1498.030
Jaar 1501
Datumcode 1202
x
x
Materiaal perkament