Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:fal012 Datum:29 juli 1415 Overlevering:Origineel Vindplaats:F.A. Lewe, inv.nr. 0884, reg. 012

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Officialis terre Frisye monasteriensis diocesis universis et singulis ad quod praesentes littere pervenerint cupimus fore notum publice
protestando per easdem Quod alias sub anno domini MoCCCCXIIIIo in distribucione sacramentorum in Bafftlo celebrata Gyzela
Thammynga ac Abelo et Hyddo eius liberi exhibuerunt nobis de decimis in Merna domino camerario ecclesie monasteriensis
solvendis duas marchas monasteriensium denariorum et similiter sub anno domini MoCCCCXVo duas marchas dictorum denariorum
in distributione sacramentorum in Bafftlo quas recipere recusanimus ex certis causis nos ad hoc moventibus infrascriptis quia
dominus Tytardus praepositus in Loppersum se de dictis decimis intromisit et de uno anno videlicet MoCCCCXIIIIo nobis satisfecit.
In cuius rei testimonium sigillum officialitatis terre Frisye dicte dyocesis praesentibus est appensum datum anno domini MoCCCCXV feria
secunda post Jacobi apostoli.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds F.A. Lewe
Toegangsnummer 547
Inventarisnr. 0884
Regestnr. 012
Register Feith 1415.007
Jaar 1415
Datumcode LpJacobi
x
x
Materiaal perkament