Der Dekan Friedrich in Emden beurkundet eine Seelgerätstiftung der Witwe Etta aus Emden im Kloster Langen.
Fredericus decanus in Emetha necnon Gheraldus vicedecanus ibidem universis et singulis presencia visuris seu audituris salutem cum noticia veritatis. Quoniam memoria hominum labilis est et sepius ad delicta, ne igitur ea que fiunt in tempore simul cum ipso labescant et vilescant, solent in scriptis redigi et sic quodammodo perhennari. Hinc est quod Etta[*] relicta Liuwardi senioris bone memorie in Emetha una cum libero filiorum suorum consensu, scilicet Emeconis et Kamponis, [*] sana mente et corpore prebendam infrascriptam constituit, quam et presentibus conventui in Longhena[*] ordinis Premonstratensis ad altere sancti Iohannis baptiste in ecclesia inibi pie assignat et devote ob memoriam reverendi domini domini Epponis pie recordationis, quondam rectoris ecclesie in Gherkiswere[*] anime sue pro salute titulo perpetuo alienationis et donationis, non tantum de gratia, verum pocius ex debito et de iure pro eo, quod tantum in valore prefata Etta sibi de bonis predicti domini Epponis post ipsius decessum usurpavit. Est autem dos prebende supra memorate hec, que subsequitur, scilicet sextum dimidium graminatum alternis annis aut sex graminata minus tercia parte unius graminati alternis inter Mansliacht[*] et Husa-escar[*] necnen unum graminatum de tribus graminatis inter grangiam predicti conventus et villam Nesse[*] iuxta viam monachorum[*] sic dictam. Acta sunt hec nostra in presencia anno Domini MoCCCo LXo primo, ipso die et festo sanctorum martirum Bonifacii et sociorum eius.