Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:kfh125 Datum:19 maart 1467 Overlevering:Origineel Vindplaats:Arch. Klerken- en fraterhuis, inv.nr. 0217, reg. 125

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Nos Rector presbiteri et fratres domus Clericorum in Groningen Traiectensis diocesis Universis et singulis utriusque sexus Christifidelibus praesentibus cupimus innotesci palam et publice Ac pro nobis
et nos ris successoribus eiusdem domus pro tempore rectoribus presbiteris et fratribus recognoscimus atque fatemur Nos ac domum nostram predictam legitime fore et esse obligates prout tenore praesentium nos nostrosque
successores dicte domus Rectores Presbiteros et fratres ac domum eandem pro divini cultus augmento firmiter obligamus ad celebrandum seu celbrari faciendum per ydoneum sive ydoneos presbiterum sive presniteros unam
cotidianam Missam quarum una in qualibet septimana erit de sancta Trinitate Et una pro fidelibus defunctis Relique vero secundum exigenciam temporis et devocionis ipsius celebrantis perpetuis
temporibus in domo nostra supradicta vel alibi ubi hoc Rector pro tempore domus eiusdem in locis in quibus presbiteris eiusdem domus de licencia suorum superiorum licuerit celebrare hoc disposuerit legit
timo tamen cessante impedimento in remissionem peccaminum honeste Matrone Domins Ludekine Relicte quondam Alberti Jarici militis Ipsius Alberti mariti eius Henrici ac Margarete
ter Brughen suorum parentum Nicolai et Ottonis ter Brughen suorum fratrum et Heyle sororis sue Thezonis et Brunonis suorum nepotum Heynonis ter Brughen Avi sui et Heyle ter Brughen
ave sue et omnium liberorum suorum Ludolphi ac Hebbele Clingens parentum matris sue et omnium liberorum eorundem Brunonis Clingens fratris matris sue Coppini et Odeken Jarici dicte donatricis
mariti parentum et fratrum ac amicorum et benefactorum suorum pro salute animarum omnium eorundem de et ex quibusdam bonis emphiteotetis videlicet medietate decimarum ...... ac .......
situatarum iuxta Helpman prope civitatem Groningen vulgariter Postingetende nuncupatarum Ac de quibus bonis feudalibus videlicet decimis vulgariter dictis Huginghetende situatis
iuxta civitatem Groningen cum quibusdam domistadiis in platea sancti Johannis iuxta cimiterium sancti Martini infra muros eiusdem opidi et cum uno domistadio dicto de Valkenvlucht
In litteris Reverendissimi domini nostri domini Davidis Episcopi Traiectensis pluribus inferius de verbo ad verbum insertis lacius et determinacius expressis per eamdem Ludekinam libere in manus
eiusdem domini Episcopi ad usum tamen et utilitatem domus clericorum cum omni iure et onere et feudi sine infeudacionis in feudum et emphiteosim perpetuam respective concessisque sub onere et
obligacione predictis et non alias recepimus pront ante resignacionem predictam inter dictam Ludekinam et nos realiter extitit conditionatum conpactatum atque promissum unde volentis promisso et
contradictioni huiusmodi satisfacere atque eandem Ludekinam de recompensa bonorum predictorum ad plenum cerciorare quoddam officium ecclesiasticum duximus de bonis predictis seu verius de redditibus et
proventibus eorundam fundandum atque dotandum in dicta domo clericorum aut alibi in locis in quibus presbiteris eiusdem domus de licentia suorum superiorum celebrare licuerit ubi Rector pro tempore
domus predicte hoc disposuerit cum et sub onerecelebrationisunius misse modo supradicto singulis diebus perpetuis futuris tempogibus pro dicta Ludekina eiusque marito parentibus ac benefactoribus
factoribus supradictis ac salute animarum eorundem legittimo cessante impedimento per discretum et devotum fratrem domus natedicte Thezonem ter Brugghen eiusdem Ludekine neporem quamdiu dicte
domui clericorum associatus et incorporatus fuerit et Rectori eiusdem domus obediens promanserit Aut alium quemcumque presbiterum ydoneum illius domus eius nomine iuxta ordinacionem pro tempore Rectoris
domus predicte Et post obitum sive recessum eiusdem dicti Thezonis de domo huiusmodi per Rectorem et presbiteros eiusdem domus aut alios eorum ac fratrum et clericorum predictorum nominibus et ad illorum
disposicionem perpetuis temporibus debite deserviendum Pro quarum missarum Ministerio seu dicti officii dote omnia et singula bona predicta seu verius redditus et proventus eorundem quantum
in nobis est in dei nomine conferimus et assignamus per presentes Volentes nichilominus ut bona ista taliter ut praemittitur ad divinum cultum assignata vel in futuris quomodolibet asdignanda possint et valeant
in alios pios seu meliores usus commutari Rogantes preterea humiliter Reverendissimum in Christo patrem ac dominum nostrum dominum David Episcopum Traiectensem quatenus obligacionem fundacionem et dotacionem
nostras huiusmodi omniaque alia et singula pramissa cum indesecutis sua auctoritate ordinaria admittere et confirmare illisque robur firmitatis adicere Et omnia alia bona assignata vel in futurumassignanda
seu in loco predictarum aut assignatarum vel assignandarum commutata aut in futurum commutanda mortificare et ecclesiastica decernere et ut talia gandere debeant ecclesiastica libertate Et ut eadem
omnia et singula bona praenominata sub sua protectione ac speciali salvigardia recipere sua solita benignitate dignetur consuetudinibus primo seu alias in contrarium faciendum non obstantibus quibuscumque
Tenores vero litterarum Reverendissimi domini Episcopi Traiectensis de quibus supra fit mencio sequunturr per ordinem de verbo ad verbum et sunt tales:
VOLGT KFH. 121
VOLGT KFH. 123.
In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum sigillum nostrum commune praesentibus duximus appendendum Anno domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo
Mensis marcii die decimanona.
Recto:
Dorso:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Arch. Klerken- en fraterhuis
Toegangsnummer 1237
Inventarisnr. 0217
Regestnr. 125
Register Feith 1467.017.3
Jaar 1467
Datumcode 1903
x
x
x
Materiaal perkament