Nummer:ogd0051 | Datum:12 sept. 1211 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 51 |
Otto bisschop van Münster, verklaart de kerk te Maarhuizen tot eene parockiekerk, onafhankelijk van haar moederkerk te Baflo, tegen eene jaarlijksche rente.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto Dei gratia Monasteriensis episcopus. Cum simus debitores omnibus ecclesiis nobis commissis
cuilibet justi
ciam suam illi illibatam conservare, notum esse cupimus universis Christi fidelibus hujus pagine inspectoribus, quod cum quidam fideles de Mara
husum pro remuneratione divina in suo predio ecclesiam novam fundassent et pro modulo sue facultatis dotassent, ut efficatius ejus promotioni
intenderemus, omne jus patronatus, quod habebant, nobis et successoribus nostris perpetuo jure contulerunt. Nos igitur considerantes, quod non
ita nobis erat intendendum ad promotionem jam dicte ecclesie, ut ecclesiam matricem in Beftlo enormiter lederemus, quod cum ex parte jam
dictorum fundatorum et Meinoldi, plebani in Beftlo, res decidenda nostro submissa esset arbitrio, ex multa deliberatione et consilio prudentium
totam villam in Marahusum et totam hemmercam illius ville cum agris attinentibus et eorum inhabitatoribus in parrogiam jam dicte ecclesie
perpetuo jure assignavimus, statuentes ut eidem matrici ecclesie in recompensationem partis parroghie subtracte annuatim in Dominica, qua
cantatur Misericordiam, tres libras Gronien-sium persolvat. Firmavimus etiam in eodem arbitrio, quod Eilwardus sacerdos, quem in ilia ecclesia a
fundatoribus invenimus electum, in ea sit perpetuus sine alicujus contradictione . . Hec ut speramus laudabiliter acta propter lubricum memorie
ad occurrendum calumpniatorum insidiis presenti pagine, que rei seriem immutabiliter eloquatur, placuit annotare et sigilli nostri impressione
roborare. Acta sunt hec anno verbi incarnati MCCXI indictione XIIII, pridie Idus Septembris. Presentibus viris honestis tam laicis quam
clericis, quorum hec sunt nomina: Aldbertus, abbas sancti Bernardi, Liutgerus decanus, magister Wicboldus, Ernestus Gerlenga et Alfricus de
Rottum et plures alii. Datum Loppeshem per manum Rolandi scriptoris.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 51 |
Olim | Naar het origineel, hoog 32, breed 45 cm, in het Staatsarchiv te Münster (Arch. Fürstenthum Münster, no. 40). Ook gedrukt bij Niesert I, 397. |
Jaar | 1211 |
Datumcode | 2IduSep |