Nummer:ogd0136 | Datum:1 juli 1264 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 136 |
Paus Urbanus gelast den abt van Aduard aan den priester Remdo van Lieuwerderwolde de kerk van Roderwolde te verschaffen.
Abbati sancti Bernardi in Frisia Cisterciensis ordinis Monasteriensis diocesis. Pia benignitas apostolice sedis dono gratie specialiter illorum
corda sepe letificat, quos in divini nominis timore sollicitos et in amore virtutum considerat studiosos. Sane dilectus filius Remdo, de
Linwerterawalda in Frisia presbyter Monasteriensis diocesis , salubriter cogitans et humiliter recognoscens, quod parrochialem ecclesiam de
Linwertherawalda Monasteriensis diocesis, in qua vacante ad patronorum ipsius presentationem auctoritate venerabilis fratris nostri . .
Monasteriensis episcopi, sicut asserit, institutus fuit, pro eo salva conscientia retinere non poterat, quia in ipsa quondam . . presbytero
patri suo rectori ejusdem nullo medio succedebat, accessit ad nostram presentiam et ecclesiam ipsam, quam obtinebat pacifice, studuit cum
reverentia debita libere in nostris manibus resignare. Quare nobis humiliter supplicavit, ut, cum ipse nullum aliud beneficium ecclesiasticum
sit adeptus, quodque cum eo super defectu natalium, quem patitur de dicto presbytero genitus et soluta, ut eo non obstante possit obtinere
beneficium ecclesiasticum curam habens animarum, auctoritate apostolica dispensatum existit, ecclesiam de Rotherawalda Trajectensis diocesis,
que tanto tempore de jure vacavit, quod ejus collatio ad nos est secundum statuta Lateranensis concilii legitime devoluta, quamquam Helberinus
presbyter ipsius diocesis eam, in qua . . quondam patri suo rectori ejusdem immediate successit, de facto detineat occupatam, sibi conferri de
benignitate apostolica mandaremus. Nos itaque, ipsum pia benevolentia prosequentes, discretioni tue mandamus, quatinus, si, quod de vacatione
ipsius ecclesie de Rotherawalda proponitur, veritate fulcitur, amoto exinde dicto Elberino et quolibet alio illicito detentore, ipsam cum
omnibus juribus et pertinentiis suis prefato Remdoni auctoritate nostra per te vel alios conferas et assignes ac eum in possessionem ipsorum
inducas et defendas inductum. Non obstante . . . mentionem. Contradictores . . . compescendo. Invocato . . . secularis, ita quod in eadem
ecclesia de Rotherawalda residentiam facial personalem, alioquin hujusmodi gratia nullius penitus sit momenti. Datum apud Urbem veterem Kalendis
Julii anno tertio.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 136 |
Olim | Naar Brom, Bullarium Traj., no. 302. Ook gedrukt bij Finke, Papsturk. Westf. I, no. 656. |
Jaar | 1264 |
Datumcode | KalJul |