Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0164 Datum:29 mei 1284 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 164

Everhard, bisschop van Münster, verklaart enige vroeger van Werden gekochte goederen in Friesland te hebben verkocht en overgedragen aan het klooster der Johannieten te Steinfurt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Everhardus, Dei gratia Monasteriensis episcopus, universis Christi fidelibus, ad quos littere presentes pervenerint, salutem in Domino
sempiternam. Noveritis quod cum omnia predia, curtes et possessiones, reditus et proventus, servitia et omnia jura in quibuscunque bonis et
rebus consistentes et consisteritia cum omnibus suis attinentiis, quos et que abbas, prepositus et conventus monasterii Werdinensis Coloniensis
dyocesis habebant in Frisia nostre dyocesis, pro certa pecunie summa comparavimus, et ydeo abbas, prepositus et conventus jus patronatus
ecclesiarum omnium dictis prediis, curtibus et possessionibus annexum cum universitate dictorum bonorum in nos transtulerint pleno jure, nos
enim utilitate nostra pensata curtim in Holtgest et omnia predia in Wintzum cum omnibus suis attinentiis, servitiis et juribus, dictis abbati
preposito et conventui quondam communiter vel divisim et nobis exhibitis et debitis annuatim, dilectis nobis in Christo commendatori et
fratribus sacre domus hospitalis sancti Johannis in Stenvordia pro centum et quinquaginta marcis sterlingorum vendidimus, quam pecunie summam a
dictis commendatore et fratribus recognoscimus esse nobis traditam et persolutam et ipsam pecuniam in emptionem bonorum aliorum integraliter
esse conversam. Quam curtim in Holtgest et que predia in Wintzum cum omnibus suis attinentiis, juribus et servitiis predictis eisdem
commendatori et fratribus assignamus et resignamus ad perpetuos usus domorum ipsius hospitalis in Gemmegum et in Werfum, nichil juris in eisdem
bonis nobis retinentes. Jus etiam patronatus ecclesiarum , dicte curti in Holtgest et prediis in Wintzum annexum, ab ipso abbate, preposito et
conventu in nos cum universitate dictorum bonorum translatum, in prefatos commendatorem et fratres transferimus per presentes, reservantes nobis
ac successoribus nostris nec non archidyacono Frisie, qui pro tempore fuerit, jus investiendi ac omnia faciendi, que clerici seculares in
synodalibus quoad jura dyocesani et archidyaconi loci facere consueverunt, volentes et consentientes, quod dicti commendator et fratres unum
fratrem de ipsorum ordine vel secularem sacerdotem ad quamlibet dictarum ecclesiarum nobis et successoribus nostris presentent investiendum, et
illis defunctis vel altero eorum etiam resignante vel resignantibus nobis modo predicto alium vel alios investiendum presentabunt. Renunciantes
super venditione dictorum bonorum pro nobis et nostris successoribus omni exceptioni et auxilio juris per quod effectus presentium posset
impediri vel aliquo modo irritari seu retractari. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum Monasterii
anno Domini MCCLXXX quarto feria secunda infra ebdomadem Penthecostes.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 164
Olim Naar Friedländer, I, no, 35. Ook gedrukt bij Wilmans, III, no. 1250; Suur, Gesch. der ehem. Kloster in Ostfriesland, S. 177; Zeitschrift des hist. Vereins for Niedersachsen, 1850, S. 317.
Jaar 1284
Datumcode LpPentec
x
x
Commentaar Friedländer deelt merle, dat het met roode en gele zijden draden bevestigde zegel van den bisschop goed bewaard is gebleven.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 164.