Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0186 Datum:31 mei 1291 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 186

Proost en kapittel van St. Pieter te Utrecht sluiten een overeenkomst over de uitkeeringen, door de proost aan de leden des kapittels te doen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis presens scriptum inspecturis nos Stephanus prepositus, Ghiselbertus decanus et . . capitulum ecclesie beati Petri Trajectensis ad
perpetuam rei memoriam cognoscere veritatem. Ne gesta in tempore
elabantur cum tempore, solet ea propter hoc vivax scripturarum memoria perhennare. Noverint igitur tam presentes quam posteri, quod olim propter
quendam conflictum, habitum per bone memorie dominum Ottonem de
Lippe, episcopum ecclesie Trajectensis, cum suis hominibus contra adversarios ejusdem ecclesie Trajectensis apud Kovordiam, ubi idem episcopus
cecidit proch dolor! a suis adversariis miserabiliter interfectus, bona prepositure ecclesie nostre in Drenthia jacentia redditibus, pensionibus
sive pactis eorundem bonorum debitis nostre prepositure dudum subtractis spoliata fuerunt et a nobis quasi penitus alienata per adversarios
ecclesie nostre , de quibus cum aliis bonis ad preposituram nostram spectantibus prepositus ecclesie nostre, qui pro tempore fuit, a fundatione
ipsius ecclesie nostre consuevit. . decano . . capitulo et.. officiatis ecclesie nostre predicte servire singulis annis per totum annum
quolibet mense de denariis in tredecim libris et octo solidis, de tritico in viginti duobus modiis et dimidio, de siligine in quadraginta
quinque maldris antique mensure et de brasio in totidem maldris ipsis dominis sine defectu aliquo procuratis. Postmodum cum domino Reymaro,
preposito ecclesie nostre successore, inter . . decanum et . . capitulum ecclesie nostre predicte tunc superstites fuit conventum et
ordinatum, quod ipse suis temporibus . . decano . . capitulo et . . officiatis ecclesie nostre predicte serviret singulis annis novem
mensibus de dictis bonis, secundum quod superius est expressum, quod idem prepositus dum vixit fideliter adimplevit. Quo defuncto successit
eidem dominus Baldwinus, frater domini comitis de Benthem, qui per suam negligentiam et juvenilem etatem nobis non servivit plus quam per novem
menses, ut est dictum. Cui preposituram predictam resignanti prepositus Egelbertus de IJsenbroec successit, qui non potuit servire . . decano .
. capitulo et . . officiatis ecclesie nostre predicte nisi per dictos novem menses propter violentiam et potentiam comitis de Benthem et
Egberti fratris sui, fratrum prepositi Baldwini antedicti, hanc occasionem pretendentes, quod de bonis Thuenthie ad pre(po)situram ecclesie
nostre spectantibus esse deberent advocati. Cui eciam preposituram predictam resignanti, nos Stephanus de Bosinchem, Dei gratia prepositus
ecclesie sancti Petri predicte, succedentes divino auxilio . . decano . . capitulo predictis necnon amicis nostris mediantibus, tandem per
magnos labores et expensas procuravimus, quod bona tam Thuenthie quam Drenthie ab omnibus adversariis ecclesie nostre ad jus et proprietatem
prepositure predicte ad statum debitum sunt reducta et quod bona Velue ac terre Trajectensis, ad nostram preposituram spectantia, Dei auxilio et
nostris laboribus et expensis sunt meliorata competenter, quibusdam eciam bonis Drenthie ac Thuenthie de consilio et communi consensu nostri . .
capituli predicti per dominum Henricum de Boecholt, nostrum concanonicum et predicte prepositure tunc temporis fidelem procuratorem sive
officiatum, venditis et in aliis bonis emptis inter Noede et Bodegrave jacentibus in usus per Dei gratiam meliores conversis. Nos igitur
augmentationem sive reddituum prepositure predicte reformationem considerantes et amministrationem prebendarum dicte ecclesie ad statum
pristinum divina concedente gratia paulatim reducere volentes, cum . . decano et . . capitulo predictis convenimus et concordavimus in hunc
modum, videlicet quod nos et nostri successores a festo beati Remigii nunc proximo instante inantea serviemus eisdem . . decano . . capitulo
et . . officiatis ecclesie predicte, qui pro tempore fuerint, decem mensibus singulis annis quolibet mense de denariis in tredecim libris et
octo solidis in civitate Trajectensi pro tempore legalium denariorum, de tritico in viginti duobus modiis et dimidio, item de siligine in
quadraginta quinque maldris antique mensure sine visciis hucusque siligineum panem dictorum dominorum corrumpentibus. Pro qua commutatione iidem
domini nobis et nostris successoribus dies mensium in tritico et in brasio supercrescentes deinceps relaxabunt. Item pro brasio antiqui servicii
sexaginta quinque modios cum dimidio avene ipsis dominis amministra-bimus, de qua quidem avena, cum servisia eorundem dominorum hactenus minoris
precii et valde tenuis exstiterit, ipsis melior servisia braxabitur divina gracia concedente, una videlicet ama servisie, decem urnas in
Trajecto legales continente, eisdem dominis per eorundem officiatum, qui pro tempore fuerit, de duobus modiis avene braxata fideliter et
confecta, de qua servisia dabuntur cuilibet prebende predicte ecclesie singulis diebus dictorum decem mensium quatuor stopi, officiate dictorum
dominorum octo, prebende dormitorii duo et custodi duo, quousque quilibet eorum videlicet prebenda dormitorii et custos habeat tres amas cum
dimidia. Et capiet stopus predictus tertiam partem tace in Trajecto nunc legalis, salvo eciam ipsis dominis mandato suo et pauperum, quid a
nobis et a nostris antecessoribus hactenus habuerunt. Item duximus ordinandum, quod denarii de Ameronghen, hactenus defectum denariorum
mensurnalium supplentes, salva ordinatione premissa distribuantur cum ceteris denariis in Ameronghen, nec per hoc nos Stephanus, prepositus
predictus, nec successor noster excusari poterimus, quin dictis . . decano et . . capitulo serviemus decem mensibus singulis annis, quolibet
mense de denariis in tredecim libris et octo solidis, prout superius est expressum. Promittentes bona fide et obligantes nos in hiis scriptis,
quod dictam ordinationem firmiter observabimus, quamdiu vixerimus et predicte prepositure prefuerimus, cum omni diligentia et favore. Et nos, G
. . decanus et . . capitulum predicti, hujusmodi ordinationem sive reddituum prepositure nostre reformationem bona fide ratam et gratam
duximus observandam salvo tamen nobis, quod si redditus prepositure predicte adhuc magis per Dei gratiam augmentati sive reformati fuerint,
amministrationem duorum mensium, nobis adhuc singulis annis deficientem, a preposito predicto vel ab ejus successoribus exigere poterimus in
gratia vel in jure. Ut autem omnia premissa et singula premissorum perpetuo firma et inconvulsa permaneant, nos Stephanus, prepositus predictus,
sigillum nostrum et nos, G . . decanus et . . capitulum sepedicti, sigillum nostre ecclesie in testimonium premissorum presentibus litteris
duximus apponenda. Datum anno Domini MCCXC primo in die beate Petronille virginis.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 186
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht (Inv. van St. Pieter, no. 772), hoog 36, breed 50 cm.
Jaar 1291
Datumcode Petron
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 186.