Nummer:ogd0490 | Datum:na 21 juni 1360 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 490 |
De paus benoemt Bernardus de Hoevelle, kanunnik te Münster, tot archidiaconus van Friesland.
In nomine Domini. Dignum reputamus et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter
suffragantur. Cum itaque, sicut exhibita nobis pro parte dilecti filii Bernardi de Hoevelle, canonici Monasteriensis, peticio continebat, quod
dudum venerabilis frater noster Ludowicus, episcopus Monasteriensis, archidiaconatum , terre Frisie in ecclesia Monasteriensi curam animarum
habentem, quem quondam Ludowicus de Woldeghe, gerens se pro archidiacono terre Frisie, in eadem ecclesia dum viveret obtinebat, per ipsius
obitum, qui extra Romanam curiam decessit, vacantem archidiaconatum ipsum eidem Bernardo alias canonice auctoritate ordinaria contulit et de
illo providit et quod postmodum ab ipso Bernardo deductum, quod dictus archidiaconatus non per obitum ipsius Ludowici sed ex eo tunc vacaverat
atque vacat, quod quondam Adolphus de Drolshagenn, olim prepositus ecclesie veteris ecclesie sancti Pauli Monasteriensis, proximum predicti
ipsius Ludowici preposituram ipsius ecclesie veteris ecclesie obtinens, dictum archidiaconatum, quem tunc vacantem sibi collatum extiterat,
canonice assecutus una cum dicta prepositura absque dispensatione canonica post et contra constitutionem felicis recordationis Johannis pape
XXII predicti nostri super pluralitate beneficiorum ecclesiasticorum in certis casibus dimittendorum usque ad ipsius Adolphi obitum presumpserat
retinere, nos igitur attendentes, quod premissis veris existentibus hujusmodi collatio eidem Bernardo de dicto archidiaconatu, ut premittitur,
facta juribus non subsistit, et quod nullus preter Romanum pontificem de dicto archidiaconatu disponere potuit neque potest pro eo, quod idem
Johannes predictus omnes dignitates, patronatus et officia ceteraque beneficia ecclesiastica vigore dicte constitutionis tunc vacantia et
inantea vacatura collationi et dispositioni sue et sedis apostolice reservavit, decernendo extunc irritum et inane, si secus super his a quoquam
quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, ac volentes eundem Bernardum apud nos de probitatis et virtutum meritis
multipliciter commendatum propterea prosequi favoribus gratiosis; quod quatenus si post diligentem examinationem dictum Bernardum ad hoc idoneum
esse repereris, super quo tuam conscientiam oneramus, si premissis veritas suffragetur, dictum archidiaconatum sic vacantem, cum omnibus juribus
et pertinentiis suis eidem Bernardo auctoritate nostra conferre et assignare procures, inducens eundem Bernardum vel procuratorem suum ejus
nomine per te vel alium seu alios in corporalem possessionem archidiaconatus ac jurium et pertinentium predictorum et defendens inductum,
faciens ipsum vel dictum procuratorem pro eo ad dictum archidiaconatum, ut est moris, admitti sibique de ipsius archidiaconatus fructibus,
redditibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores censuris ecclesiasticis compescendo, non
obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Monasteriensis contrariis juramento, confirmatione apostolica vel quacumque
firmitate alia roboratis, aut si aliquas super provisionibus sibi faciendis de dignitatibus, personatibus vel officiis in dicta Monasteriensi
ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum ejus literas impetraverit, etiam si
per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodoibet sit processum, quibus omnibus dictum Bernardum in assecutione dicti
archidiaconatus volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quod (ad) assecutionem dignitatum, patronatuum vel officiorum ac beneficiorum aliorum
prejudicium gravari. Aut si episcopo Monasteriensi, qui est pro tempore, et dilectis filiis capitulo Monasteriensi vel quibusvis aliis
communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicui minime teneantur et ad id compelli aut quod
interdici, suspendi vel excommunicari non possint quodque de dignitatibus, patronatibus vel officiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad
eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem conjunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per
literas apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis
indulgentia generali vel speciali cujuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus hujusmodi
gratie impediri valeat quomodolibet vel differri et de quacumque toto tenore habenda sit in nostris literis mentio specialis. Aut si dictus
Bernardus presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie Monasteriensis solitum juramentum ,
dummodo in absentia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud praestet seu quod idem Bernardus
canonicatum et prebendam cum omnibus fructibus consuetis canonico predicto ipsius ecclesie pro augmento prebende assignari obedientia noncupatis
noscatur obtinere.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 490 |
Olim | Naar een slordig afschrift in het Staatsarchiv te Münster (ms. L. A. 8 Bd I, pag. 9). |
Jaar | 1360 |