Nummer:ogd0520 | Datum:7 febr. 1363 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 520 |
De Paus schrijft aan Geraldus de Veno, dat hij een prebende in de kerk van St. Marie te Utrecht voor hem beschikbaar houdt, mits hij afstand doet van zijn aanspraken op het personaatschap van de Martinikerk te Groningen.
Dilecto filio Geraldo de Veno, canonico ecclesie beate Marie Trajectensis, salutem . . . Nobilitas generis vite ac morum honestas, super quibus
apud nos fidedigno commendaris testimonio, exposcunt, ut tibi reddamur ad graciam liberates. Cum itaque, sicut asseris, in ecclesia beate Marie
Trajectensis in canonicum auctoritate ordinaria sis receptus et in ea prebendam aliquam nondum fueris assecutus, nos volentes tibi, qui fructuum
et reddituum camere apostolice debitorum in civitate et diocesi Trajectensibus collector existis, premissorum intuitu graciam facere specialem,
prebendam ac personatum seu officium sine cura canonicis ipsius ecclesie dumtaxat per episcopum Trajectensem, qui est pro tempore, conferri
consuetum, si qui vel si qua in dicta ecclesia vacant ad presens vel cum vacaverint, quos seu que tu per te vel procuratorem tuum ad hoc
legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam tibi vel eidem procuratori vacacio illius innotuerit, duxeris acceptandos vel
acceptanda, conferendos seu conferenda, tibi post acceptacionem hujusmodi cum omnibus juribus et pertinentiis suis donacioni apostolice
reservamus, districtius inhibentes predictis episcopo et dilectis filiis capituli ipsius ecclesie ac illi vel illis, ad quem vel ad quos in
dicta ecclesia predictorum personatuum et officiorum collacio, provisio, presentacio seu quevis alia disposicio pertinet communiter vel divisim,
ne de hujusmodi prebenda, personatu vel officio interim eciam ante acceptacionem eandem, nisi postquam eis constiterit, quod tu vel procurator
predictus illos seu ilia volueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hiis a
quoquam scienter vel ignoranter contigerit attemptari, non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus ejusdem ecclesie contrariis,
juramento, confirmacione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis, aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de prebendis ac
personatibus seu officiis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales apostolice sedis vel
legatorum ejus litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus
omnibus preterquam auctoritate nostra in dicta ecclesia prebendas, personatus seu officia expectantibus, te in assecucione prebende ac
personatus seu officii hujusmodi volumus anteferri, set nullum per hoc eis quoad assecucionem prebendarum et personatuum seu officiorum vel
beneficiorum aliorum prejudicium generari; seu si episcopo et capitulo supradictis vel quibusvis aliis comuniter vel divisim a dicta sit sede
indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicujus minime teneantur et ad id compelli non possint, quodque de prebendis, personatibus seu
officiis ad eorum collacionem, provisionem, presentacionem seu quamvis aliam disposicionem conjunctim vel separatim spectantibus nulli valeat
provideri, per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mencionem et qualibet alia
dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cujuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam
effectus hujusmodi nostre gracie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris
mencio specialis; seu si presens non fueris ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ejusdem ecclesie racione prebende,
personatus seu officii hujusmodi solitum juramentum, dummodo in absencia tua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesseris
corporaliter illud prestes, seu quos in Majori cum prepositura Arnhemiensi et in sancti Johannis Trajectensibus ecclesiis canonicatus et
prebendas integras obtines ac super personatu sine cura parrochialis ecclesie sancti Martini in Groninghen Trajectensis diocesis te asseris
litigare. Volumus autem, quod quam primum vigore presencium personatum, preposituram, canonicatum, prebendam, personatum vel officium hujusmodi
fueris pacifice assecutus, canonicatum et prebendam ac personatum sancti Martini, si ilium interim evincere te contingat, predictos, quos extunc
vacare decernimus, omnino, prout ad id te sponte obtulisti, dimittere et omni juri in dicto personatu quomodolibet competenti cedere tenearis.
Nulli ergo ... nostre reservacionis, inhibicionis, constitucionis et voluntatis infringere . . . Datum Avinione VIII Idus Februarii anno primo.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 520 |
Olim | Naar Reg. Avin. Urbani papae V, Tom. 2, fol. 395vo in het Vaticaan te Rome. Vgl. het regest bij Brom, Bullarium Traj., no. 1741. |
Jaar | 1363 |
Datumcode | 8IduFeb |