Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0522 Datum:28 april 1363 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 522

De Paus draagt de abten van Dikninge, St. Agricolus te Avignon en St. Mauricius te Münster op aan Baldewinus van Dalen een prebende in de Utrechtse kerk te bezorgen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Dilectis filiis abbati monasterii Dickeninghe, Trajectensis diocesis, et sancti Agricoli Avinionensis ac sancti Mauricii extra muros
Monasteriensis ecclesiarum decanis salutem et apostolicam benedictionem. Litterarum sciencia, vite ac morum honestas aliaque probitatis et et
virtutum merita, super quibus dilectus filius Baldewinus de Dalen, natus quondam Nicolai dicti Gruter, canonicus ecclesie Trajectensis, in jure
canonico bacallarius, apud nos fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque, sicut
accepimus, supplementum in dicta ecclesia, quod quondam Petrus Balbeti, canonicus ipsius ecclesie, dum viveret, obtinebat, per ipsius Petri
obitum, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacet ad presens et tanto tempore vacaverit, quod ejus collacio secundum Lateranensis
statuta consilii ad sedem apostolicam est legitime devoluta, nos, volentes dictum Baldewinum, in presbyteratus ordine constitutum et in prefata
ecclesia canonicatum et prebendam obtinentem, premissorum meritorum suorum intuitu favore prosequi gracie specialis, discrecioni vestre per
apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios predictum supplementum consuetum canonicis
dumtaxat ejusdem ecclesie assignari, si ut premittitur vacat et tempore dati presencium non sit in eodem supplemento alicui specialiter jus
quesitum, eidem Baldewino cum omnibus juribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel
procuratorem suum ejus nomine in corporalem possessionem supplementi ac jurium et pertinenciarum predictarum et defendentes inductum, amoto
exinde quolibet illicito detentore, facientes ipsum vel dictum procuratorem pro eo ad supplementum ipsum, ut est moris admitti, sibique de
ipsius supplementi fructibus, redditibus, proventibus, juribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores . . .; seu si
aliqui super provisionibus sibi faciendis de supplementis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus
generales dicte sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, eciamsi per eas ad inhibicionem, reservacionem et decretum vel alias quomodolibet
sit processum, quibus omnibus in assecutione dicti supplementi prefatum Baldewinum volumus anteferri . . . Datum Avinione IIII Kalendas Maji
anno primo.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 522
Olim Naar Reg. Avin. Urbani papae V, Tom. 4, fol. 39vo in het Vaticaan te Rome. Vermeld bij Brow Bullarium Traj., no. 1751.
Jaar 1363
Datumcode 4KalMai
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 522.