Nummer:ogd1233 | Datum:ca. 1350 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1233 |
Deken en kapittel van de Dom wenden zich tot de Bisschop van Utrecht met verschillende grieven, bepaaldelijk betreffende hun inkomsten uit Groningen, en vragen herstel daarvan.
Reverende pater et domine episcope Trajectensis, hec sunt, que decanus et capitulum ecclesie vestre Trajectensis sibi petunt fieri a vobis.
Inprimis quod cum predium Grueninghen cum omnibus pertinenciis suis necnon comitatus terre Trenthye cum omnimoda jurisdictione jure monetandi, teoloneis et causarum decisionibus ex donatione Henrici quarti olim imperatoris Romani pertineat et pertinuerit ab antiquo ad fratres ecclesie Trajectensis predicte eo tenore, ut dicti fratres ex ejusdem predii utilitate et obventionibus et proficuis premissorum singulis annis habeant XXX carradas vini, et quod nemini liceat ex hujusmodi emolumentis aliquid tollere, donec carrade vini predicte ipsis fratribus fuerint ante omnia persolute. Et licet . . decanus et capitulum predicti sint et a tempore predicte donationis fuerint in possessione pacifica rerum donatarum omnium predictarum, eo salvo quod episcopus Trajectensis, qui fuerit pro tempore, ad excercendam jurisdictionem hujusmodi prefectos et cudendum monetam monetarios ibidem deputare et ab iisdem prefectis et monetariis fidelitatis juramenta recipere consuevit nomine ecclesie antedicte, verum cum nuper vacante prefectura jurisdictionis predict! comitatus Trenthye in Grueninghen vos, domine episcope, prefectos novos deputaveritis ibidem et ex hoc obventiones et proficua receperitis ad summam duorum milium et octingentarum librarum nigrorum Turonensium, fructusque et obventiones annui rerum donatarum predictarum ad tantam exilitatem devenerint, quod ad unam carradam vini non sufficiat annuatim, petunt decanus et capitulum antedicti dictam pecuniam per vos receptam et aliam quamcumque ex dictis rebus donatis emolumentorum seu proficuorum nomine emergentem sibi tradi in com-parationem hujusmodi carradarum vini juxta dicte donationis continenciam convertendam. Item petunt, quod cum ex eo quia vos, domine pater, in dicto comitatu deputare monetarios prout ad vos pertinet distulistis, vulgus ibidem monetam cudit ita reprobam, quod ubi pro pensionibus ecclesie debetur una uncia argenti, valens XXI denarios Gruenienses Trajectensibus denariis equivalentes, de moneta per ipsos cudita uno Trajectensi denario et minus quam obulo nituntur hujusmodi unciam compensare, quatenus pensionarios predictos velitis ad solutionem debitam per censuram ecclesiasticam cohercere. Item petunt quatenus abstinere velitis, ne decimas vel res alias infra dictum comitatum existentes et ad ecclesiam Trajectensem pertinentes sub pensione vel in feudum alicui concedatis, et si quid de hoc fecistis, hoc retractare curetis, presertim jurisdictionem predictam ex qua ipsis decano et capitulo conpetunt viginti libre Trajectenses annuatim, ne illam alicui committatis nisi ipsis decano et capitulo caveatur de pensione annua predicta et restantibus . Item cum bone memorie Fredericus, quondam predecessor vester episcopus Trajectensis, predium in Horst et nemus in Eyngbroec juxta Amersfordiam cum suis pertinenciis comparaverit et ipsa decano et capitulo predictis tam in vita quam in voluntate extrema deputarit, vos tamen de predio et nemore predictis vos intromisistis et arbores dicti nemoris pro magnis pecunie quantitatibus vendidistis, quare petunt dictas pecunias sibi tradi necnon predium et nemus predictum libera sibi dimitti cum fructibus inde perceptis et interesse. Item petunt, quod vos officiatis vestris trans IJsselam, qui decanum et capitulum predictos molestant in decimis novalium in perrochia de Dalvessem, precipere effectualiter velitis, quod ipsi a molestacione hujusmodi desistant sed ipsos decanum et capitulum dictis decimis juxta tenorem literarum vestrarum uti frui permittant.

x
Fonds | Oorkondenboek Groningen en Drenthe |
---|---|
Nr | 1233 |
Olim | Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht (Archief van den Dom, 3e Afd., no. 2058), hoog 38, breed 19 cm. Ook gedrukt bij Matthaeus in de Dedicatio van de Auctoris incerta narratio, p. 8vo. |
Jaar | 1350 |
Deviatie | 25 |