Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0006 Datum:Padua, 1096 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 7, nr. 6

Kaiser Heinrich IV. giebt der Hamburgischen Kirche die Grafschaften, welche Graf Bernhard im Emsgau und Westfalen besessen, zurück.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis Heinricus Dei gratis Romanorum imperator augustus. Notum esse volumus universitati Christi nostrique fidelium, qualiter domnus Adalbertus, venerabilis archiepiscopus, serenitatem nostram adiit, petens et postulans, quod ecclesiae Hammaburgensi, cui ipse pastor et rector praeerat, donare vellemus comitatum, quem in Emescowa et Westfale situm Bernhardus comes, vir nobilis et nobis genere propinquus, regendum utendumque susceperat.[*] Habuit secum adiutores in petendo complures: ex principibus Sigefridum Moguntinum Annonem Coloniensem archiepiscopos, aliquos eciam ex ducibus et marchionibus; numeravit suos pro nobis domi forisque labores, ostendit perpetuam eius in nos voluntatem. Et quia ipsius Bernardi comitis ad hanc rem querendus erst assensus, ipsum vir sapiens precio et precibus adduxit, ut presens laudator et assensor existeret. Tum nos ipsi archiepiscopo Adalberto, ob merita sua benevolenter ad hoc peticionibus fidelium nostrorum acquiescentes, maxime etiam cum remunerationem nobis speraremus a Domino salvatore et sanctissima eius genitrice Maria et sancto Vito, martire glorioso, a quibus locsss ille evidenter incolitur, comitatum eundem, ipso Bernards comite, laudante et assensum prebente, ecclesiae Hammaburgensi donavimus et tradidimus. Addidimus etiam ei, sicut mos est, nostrae auctoritatis scriptum, sigillum ei imprimentes, quod hoc in longum fieret posteritati testimonium. Verum deinde procedente tempore, cum novae in regno perturbationes surgerent, dolis et invidia quorundam factum est, ut ecclesia supramemorata, eodem comitatu ad aliquod tempus privaretur. Veniens autem suceessor eiusdem domni Adalberti, venerabilis archiepiscopus Liemarus, qui non minus in nostro servicio laboravit, rem nobis in memoriam reduxit, preces adiungens, iudicium postulavit; atque id sepe faciendo tandem effecit, ut in purificatione sanctae Marias inter ipsa sollempnia missarum, eundem comitatum Deo salvatori et sanctae Mariae offerentes, recognosceremus ac in perpetuum redderemus. Factum est in Jtalia Verone, in monasterio sancti Zenonis, videntibus et cognoscentibus Erpone, Monasteriensi episcopo, atque aliis episcopis et principibus compluribus, auxiliante etiam domno papa Clemente, quamquam tum presens corpore non adesset. Jtaque hoc facto iussimus huius recognitionis et reddicionis cartam fieri ac signari, ut esset in omne tempus firmum et ramm atque omnibus notum.
Houmbertus cancellarius, vice archiepiscopi Moguntini Routhardi atque archicancellarii, recognovit.
Anno dominicae incarnationis MLXXXXVI. Indictione IV. Heinrico anno XLIII regnante, imperante vero XIII. Data est Patavii, presente et laudante ac confirmante domno papa Clemente. Recognoscebant ex principibus episcopus Monasteriensis Erpo; episcopus Veronensis Wolstrigel. Vincentinus episcopus Ecelo; Tarvisianus episcopus Cumpoldus; episcopus Veltrensis Aribo; episcopus Faventinus Routpret; marchiones: A., Purchardus; comites: Meginfridus, Wido, Houc et alii complures.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 7
Nr 6
Olim Gedr. Hamburg. U.-B. Nr. 121. — Schaten, Ann. Paderb. ad ann. — Lindenbrog, Rer. germ. script. 1706 S. 145.
Jaar 1096
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 6