Vergleich der Friesischen Landschaften Emsgau und Brokmerland mit dem Bischofe Everhard von Münster.
Nos consules, iurati ac universitates Emesgonie et Brocmannie terrarum Monasteriensis dyocesis omnibus presens scriptum intuentibus notum facimus, quod super discordia exorta inter venerabilem patrem dominum nostrum Everhardum Monasteriensis ecclesie episcopum ex una parte, et nos ac Redensem ac de Althammet terras ex altera pro eo, quod quandam summam pecunie, quam ipsi una cum hominibus predictarum terrarum sub pena dupli promiseramus, minime solvimus terminis ad hoc statutis, et quibusdam aliis articulis atque causis, talis inter ipsum dominum episcopum et nos hinc et inde mediantibus probis viris amicabilis compositio intercessit, videlicet quod eidem domino nostro episcopo transactionis sive composicionis nomine tam pro nobis quam pro hominibus Redensis et de Althammet terrarum dedimus et assignavimus septingentas et triginta marcas nove Monasteriensis monete, duodecim solidis pro marca qualibet computatis. Quibus denariis receptis idem pater et dominus noster episcopus quitos et liberos nos dimisit a promissione dupli predicta et ab omnibus iniuriis et dampnis, si que ipsi irrogavimus tempore quocunque. Nosque similiter condonavimus atque remisimus ipsi domino episcopo Monasteriensi iniuriam atque dampna, que quidam nostrum sustinuerunt ex hoc quod capti fuerant apud Meppen de mandato ipsius domini episcopi et naves eorum cum bonis ibidem arrestate. Preterea nos consules et iurati predicti nostro et universitatum nostrarum nomine confirmavimus prestitis corporaliter sacramentis, quod huiusmodi iniuriam sive dampna, si aliqua perpessi sumus nos vel aliqui nostrum occasione dicte captivitatis et arrestationis, nunquam aliquo tempore vindicabimus vel vindicari permittemus contra dominum nostrum Monasteriensem episcopum, quicunque pro tempore fuerit, vel aliquem de suis in personis vel rebus eorum vel eciam contra alium extraneum quemcunque. Immo compositionem presentem et firmam pacem servabimus cum domino nostro Monasteriensi episcopo et suis et faciemus ab aliis amicis nostris inviolabiliter observari. Insuper arbitrati sumus, quod si contra compositionem predictam venerimus nos vel aliquis nostrum, nisi emendatum fuerit infra quindenam a tempore monitionis domini nostri episcopi, extunc in nos consules et iuratos vel illos qui pro tempore fuerint idem dominus episcopus licite proferat excommunicationis sententiam, et si in illa excommunicatione per mensem duraverimus, ecclesias nostras licite supponat ecclesiastico interdicto. Item arbitrati sumus, quod si contra compositionem predictam venerimus nos aliqui vel aliquis nostrum, quod naves nostre cum bonis et personis, ad quodcunque forum, locum sive nundinas venerint, licite detineri valeant loco pignoris quousque fuerit emendatum. Preterea arbitrati sumus, quod litteras super ordinatione bannorum conscriptas, domini nostri episcopi et ecclesie Monasteriensis sigillis sigillatas, nostrarum duarum terrarum sigillis faciemus modis omnibus sigillari. Item laborabimus pro omni posse nostro, quod homines Redensis et de Althammet terrarum idem faciant, quemadmodum promiserunt. Item arbitrati sumus, quod si dominus noster Monasteriensis episcopus voluerit vendere bona sua, que habet in Frisia, de consensu capituli sui in toto vel in parte, ipsum nullatenus impediemus vel permittemus per aliquem de nostris amicis aliqualiter impediri. Arbitrati sumus nichilominus, quod una cum domino nostro episcopo petemus huiusmodi compositionem per sedem apostolicam confirmari. In cuius rei testimonium duarum terrarum nostrarum predictarum sigillis presens pagina communitur. Datum et actum apud Lanthecge[*], presentibus hiis: Gosvino preposito Davantrensi, Bernardo dicto de Asbeke preposito sancti Lutgeri Monasteriensis, Luberto commendatore domus de Stenvordia, magistro Henrico cantore Monasteriensi; Matheo de Novo Castro[*] et Conrado dicto Strich militibus castrensibus Novi Castri, item Iacobo de Langen, Alberone et Iacobo de Bellen militibus castrensibus in Lanthecge et Hermanno dicto de Pollen dapifero ibidem, item Iohanne de Duthe, Everhardo dicto Svende, Hermanno dicto Bove, Henrico dicto Surmunt militibus, Godescalco dicto Diriken, Henrico dicto Peteman, Stephano dicto Tunne et Werenboldo filio domini Ottonis castrensibus in Frissenberg[*] et aliis quam pluribus, anno Domini Mo CCo LXXo sexto, nono Kalendas Novembris.
x
Fonds |
Ostfriesisches Urkundenbuch, I |
Fol.nr. |
S. 28 |
Nr |
31 |
Olim |
Nach dem Orig. im Königl. Staats-Archive zu Münster. Fr. Münster U. Nr. 160. — Gedr. Westf. U.-B. III. S. 519. |
Jaar |
1276 |
Datumcode |
9KalNov |
x
Edities |
E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 31 |