Nummer:oub0041 | Datum:Segeberg, 23. Juni 1300 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 38, nr. 41 |
Die Grafen Adolf und Johann von Holstein gewähren den Einwohnern von Ostringen und Jeverland für eine jährlich in Hamburg abzuliefernde Butterabgabe freies Geleit und Schutz in ihrem Gebiete.
Nos Adolphus et Iohannes, Dei gratia comites Holsatie et Stormarie, universis presentia visuris et audituris in perpetuum volumus esse notum, quod omnis rancor et discordia, que vertebatur inter nos ex una et incolas terrarum Astringie et Geveren parte ex altera super annualibus nostris de butiro annis plurimis nobis retento violenter, mediante consilio discretorum virorum, consulum civitatis Hamburgensis, amicabiliter composita et sopita est omnimodis in hunc modum. Videlicet quod dictarum terrarum incole nobis et nostris successoribus legitimis sedecim quartalia butiri, que vulgo verdel dicuntur, ut nunc mensura se habet, in civitate Hamburgensi expedite semper ante festum sancti Michaelis ad expensas nostras annis quibuslibet in perpetuum ministrabunt. Nos vero in signum huiusmodi compositionis et amicicie dictis incolis conferimus ob huiusmodi causam, ad terram nostram secure veniendi, morandi et redeundi pacifice cum voluerint liberam potestatem, recipientes eosdem in omni nostro districtu et dominio in huiusmodi causa, ut predicitur, in semetipsis et rebus suis omnibus, tam per terras quam per aquas, perpetuo in nostre tuitionis et conductus presidium, pariter et nostrorum successorum et omnium nostris mandatis et precibus volentium obedire. Ut autem hec omnia debitam firmitatem obtineant, presentia sigillorum nostrorum appensione consignari dedimus in testimonium sufficiens et cautelam.
Datum Segheberghe, anno dominico Mo CCCo, in vigilia sancti Iohannis baptiste.
Datum Segheberghe, anno dominico Mo CCCo, in vigilia sancti Iohannis baptiste.