Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0101 Datum:29. Sept. 1364 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 90, nr. 101

Die Witwe Folkuldis aus Petkum übergiebt sich und eine Reihe Grundstücke und ihr Geschmeide dem Kloster Langen, und als sie gestorben, wird sie wie eine Chorschwester beerdigt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini. Amen. Noverint universi et singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod Folkuldis relicta Lyudardi[*] in Pectium, [*] nacionis de Langhena, veniens ad conventum in Langhena animo manendi ibidem cum filio suo Folcerto mortuo, volens se et omnia bona sua sana, et incolumis mente et corpore offerre Deo et beato Iacobo pie et devote anime sue ob salutem atque amicorum suorum predecessorum, verumptamen quod eius amici sibi et conventui prefato invidentes, de tantis donis et donacionibus ipsa de concilio discretorum equitatem pretulit iuri, propter bonum pacis se cum una prebenda infrascripta obtulit in manus fratris Heronis prepositi conventus eiusdem mente et corpore sana et incolumis libere et devote; que postea debitum carnis persolvens vestita est in habitu regulari, omnem donacionem prius factam de prebenda sua necnon de testamento filii supradicti rite et legitime confirmavit et sic sepulta in Domino Ihesu Christo, sicuti soror in conventu memorato. Est autem dos prebende supradicte hec, que subsequitur: tria graminata in Compa-endum, unum graminatum in Ubbingcompe, [*] duo graminata in Dic-eckerum, [*] tria graminata in Telum[*] et ibidem alia tria graminata pro testamento filii, sex graminata in Framfenne, circa viam monachorum[*] quintum dimidium graminatum, tria graminata in quodam campo circa Crumbacompa[*] pro testamento filii et 13 graminata assignavit conventui ex parte matris seu de bonis maternis et 12 1/2 graminata de bonis paternis. De auro suo, veluti de angulo aureo et de ornatu capitis, vulgariter padula[*] aurea (nominata), necnon de anulo aureo tornatuli, quod plus de auro priusquam ad conventum venit sibi non retinuit, disposuit in hunc modum, videlicet 14 marcas deberi recipi de auro predicto ad restituendum Hreydensibus pro bonis ipsis ablatis, dum adhuc viveret cum marito suo Lyudardo, residuum vero commisit conventui sepedicto pro expensis, vexacionibus atque pro pecunia mutuo a domino preposito accepta. Acta sunt sec in presencia discretorum virorum et fide dignorum, videlicet domini Ayldonis ecclesie rectoris in Langhen, domini Lyuppoldi rectoris ecclesie in Hlerlte, nec non domini Ennonis rectoris ecclesie in Gherkiswere, quorum sigilla presentibus sunt appensa in testimonium veritatis, anno Domini Mo CCCo LXIIIIo, ipso die et festo sancti Michaelis archangeli.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 90
Nr 101
Olim Msc. A. 88 Fol. 11.
Jaar 1364
Datumcode Michae
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 101