Nummer:oub0160 | Datum:12. Febr. 1392 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 135, nr. 160 |
Eine Anzahl Geistlicher und Laien Ostfrieslands verbünden sich zur Vertheidigung ihrer Gerechtsame, namentlich gegen die Ansprüche eines angeblichen päpstlichen Legaten, Namens Wigbold von Groningen.
In nomine Domini. Amen. Anno nativitatis eiusdem MoCCCoXCIIo.Quoniam secundum iuris sanctionem quod omnes tangit ab omnibus approbari convenit, nemine[*] excluso, esset enim turpis pars suo universo non congruens, unitas etenim ac concordia pacem et salutem introducunt, multiplicitas vero discordiarum lites parit et excitat, ideo binarius (?) numerus in sacra pagina dicitur infamis seu bygamus, quod primo ab unitate recedit et secundum Boecium in, , de consolacione philosophie unumquodque dicitur existere, quamdiu unum est, interire vero, dum unum esse desinit.[*] Quapropter domini prelati, abbates, prepositi, decani, sacerdotes et clerici necnon seculares persone nobiles et potentes, communitatesque diversarum terrarum parcium Frisie inter se concordaverunt se combinando, confederacionem vero ac communem concordiam unanimiter et ligam inierunt, pro iuris sui defensione ac gravaminum sublevamine necnon appellacionis remedium ad preexcellencius tribunal interposuerunt, prout in literis super hoc confectis plenius elucessit, iuramentis et obligacionibus validissimis inibi insertis et redactis ad memoriam futurorum contra quendam Wigboldum de Gronighen, ordinis Minorum fratrem, qui se pretendit in collectorem seu nuncium cuiusdam cardinalis Ostiensis, apostolice sedis legati ad extorquendas contribuciones et collectas pro expensis sue obligacionis sibi directe a clero parcium Frisie, et contra dicti Wigboldi processus iniquos, sententias ac mandata nullas et frivola de facto contra nonnullos emissos directas et fulminata, cui quidem combinacioni, confederacioni et communi concordie et lige pro iure et iusticia defensanda necnon appellatione interposita ad preexcellencius tribunal nos prelati, abbates, decani, prepositi, sacerdotes et clerici, ne videamur ab unitate recedere, firmiter intendimus insistere et adherere et presentibus insistimus, consentimus et adheremus, promittentes hiis presentibus sub ypotheka et obligacione nostrorum bonorum presencium et futurorum fideliter in presenti caussa stare usque in finem consilio, auxilio et expensa dominis et clero terrarum Fowilgonie et Husgonie ac eciam aliarum parcium Frisie, nec velle absque eorum consilio et consensu quitquam attemptare in premissis, salvo quod non est nostre intencionis sicut nec aliarum terrarum, dominorum et clericorum contra sedem beati Petri et sanctissimum patrem in ea residentern, nos erigere seu ei quomodolibet in minimo rebellare, ubi verum motum animi summi pontificis iustum et honestum necnon licitum ex eius certa scientia absque circumvencione, omni ambiguitatis scrupulo semoto, procedentem possemus intelligere et veridica relacione lucidius percipere et investigare, fatemur enim cum ceteris veris christianis, Christum Ihesum filium Dei vivi nostrum fore verum caput, et beatissimum apostolum Petrum eius vicarium cum omnibus suis legitimis successoribus in sancta sede recedentibus, quos ipsa sedes vel sanctos invenit vel sanctos facit, ipsius vero beati Petri navicula, licet ttirbinibus et procellis fluctuari possit et quassari, naufragium nihilominus pati non potest aut submergi, ipso adiuvante, qui dixit ad beatum Petrum: Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua etc. In quorum. omnium premissorum testimonium fidele et efficax ac robur firmitatis sigilla dominorum et prelatorum precipuorum presentibus sunt appensa. Datum anno quo supra, die duodecimo mensis Februarii.
Sigillum domini abbatis in Zolo[*] ordinis S. Benedicti, sigillum prepositi in Langhen, ordinis Premonstratensis, sigillum commendatoris in Abbingwere, [*] sigillum prepositi in Emeden, sigillum decani in Ottern, [*] sigillum ...[*] in Grotehusen, sigillum prepositi in Hynte.
Sigillum domini abbatis in Zolo[*] ordinis S. Benedicti, sigillum prepositi in Langhen, ordinis Premonstratensis, sigillum commendatoris in Abbingwere, [*] sigillum prepositi in Emeden, sigillum decani in Ottern, [*] sigillum ...[*] in Grotehusen, sigillum prepositi in Hynte.