Nummer:oub0244 | Datum:1414 | Overlevering:Editie | Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 200, nr. 244 |
Die Pfarrer von Gross-Borssum und Jarssum bekunden, dass die Foltzard aus Gross-Borssum für eine Güterschenkung an das Kloster Langen dort in die Gebetsgemeinschqft aufgenommen sei.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris Menardus rector ecclesie in maiori Bursum necnon Udolfus curatus in Yersum salutem cum noticia veritatis. Quoniam omnium habere memoriam, plus sit divinitatis quam humanitatis, igitur ne ea, que fiunt in tempore simul cum eo labescant et vilescant, solent in scriptis redigi[*] et sic quodammodo perhennari. Hinc est, quod discreta mulier Foltzard in maiori Borsum, mente sana et corpore, conventui in Langherna quintum dimidium graminatum in grata Merna[*] donavit et dedit ac presentibus donat et dat pie, libere et devote anime sue atque animarum parentum suorum ob salutem, volens sibi cum dicta elemosina fraternitatem acquirere et sic cum temporalibus regnum eternum communicare. Cui etiam nobis presentibus frater Poptatus prepositus fraternitatem concessit et iam concedit participando sibi ac communicando omnia opera bona, que Domino concedente in toto ordine nostro[*] fiunt pro vivis et mortuis; huiusmodi autem donacionem nunquam de cetero revocaturam. In cuius robur et testimonium veritatis sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno Domini Mo CCCCo quarto decimo.[*]