Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0248 Datum:25. Juli 1415 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 203, nr. 248

Frau Ammeke zu Uttum schenkt dem Kloster Langen einige Grundstücke im Langener Hammrich, zu beiden Seiten des Wilbernsweges belegen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini. Amen. Ne mater erroris oblivio fastidium, discencionem, discordiam seu quamcunque aliam negligenciam per temporis discursum in generis humani factis generet, expedit, ut ea scripturarum serie et testibus fidedignis roborentur. Hinc est, quod discreta mulier Ammeke, uxor Emekonis in Ottum sue anime suorumque parentum volens salubri remedio providere, mente et corpore adhuc sana, nec vi nec metu coacta, sed bona, libera ac spontanea voluntate prehabita, donavit et dedit, ac presentibus donat et dat conventui in Langhena tredecim graminata in hamrika Langhena situata; quorum septem a parte orientali vie, que dicitur Wilbernswey, sex vero ex parte occidentali sunt situata vie prenominate, absque condicione, revocacione ac impeticione quorumcunque[*] amicorum suorum, nunc et in futurum libere, quiete, pacifice ac perpetue possidenda. Huiusmodi autem donacionem nunquam de cetero infirmando, violando vel quovismodo per eam vel per quemcunque suorum amicorum. Acta sunt hec in presencia dominorum Fockonis curati in Ottim (sic), Embeconis curati in Westerhusum et Bolonis curati in Hlerlt ac aliorum discretorum specialiter ad hoc vocatorum. In evidenciam premissorum sigilla prefatorum hiis presentibus sunt appensa. Datum anno Domini Mo CCCCo XVo, ipso die Iacobi apostoli.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 203
Nr 248
Olim Msc. A. 88 Fol. 33.
Jaar 1415
Datumcode Jacobi
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 248