Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub1304 Datum:Rom, bei S. Peter, 3. Febr. 1492 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 342, nr. 1304

Papst Alexander bestätigt auf Ansuchen des Bischofs Heinrich von Münster die in Friesland wegen der Unbändigkeit der dortigen Bewohner vor unvordenklicher Zeit zur Unterstützung der bischöflichen Offizialen getroffene Einrichtung der Propsteien.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Alexander episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Decet Romanum pontificem ad ea libenter intendere, per que patratores excessuum debite puniantur et ut illa, que ad eorum comprimendam potentiam provide sunt inventa remedia sortiantur effectum sue solicitudinis partes adhibere. Sane pro parte venerabilis fratris nostri Henrici, episcopi Monasteriensis, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod ecclesia Monasteriensis ab eius primeva fundatione sive a tanto tempore citra, quod de eius contrario memoria hominum non existit, habuit habereque consuevit ecclesiasticam iurisdictionem in certis Frisie partibus et in illis nonnullas preeminentias, preposituras nuncupatas, personis etiam laicis presertim nationis Frisie conferri et committi solitas, et (quod) tales prepositure, dignitates, personatus, administrationes, officia vel beneficia ecclesiastica in aliqua metropolitana, cathedrali, collegiata, conventuali, regulari, seculari vel rurali ecclesia, capella, leprosaria, oratorio, senodochio aut aliquo alio loco Deo dedicato non existunt et (quod) in cuiuslibet prepositurarum huiusmodi limitibus respective ipso Henricus, et pro tempore existens episcopus Monasteriensis, suas constitutas sedes habet, ad quas suos officiales foraneos congruis temporibus anno quolibet ad cognoscendum de causis ad forum episcopale pertinentibus mittere consuevit, et ipsi officiales sine assistencia, favore et adiutorio eorundem prepositorum propter immanitatem, ferocitatem et rebellionem hominum dictarum partium ad exercitium iurisdictionis huiusmodi, ut verisimiliter creditur, nequaquam admitterentur; qui quidem prepositi nullam iurisdictionem in clericos sed tantum in laicos infra limites earundem prepositurarum habent, et coadiutores, cooperatores et defensores iurisdictionis ecclesiastice Monasteriensis existunt; nec consueverunt tales prepositure tanquam tituli beneficiales alicui ecclesiastico conferri vel assignari, seu pro talibus impetrari, aut sub aliquibus regulis cancellarie apostolice vel concordatis nationis Alamanie quomodolibet comprehendi, et hii, qui preposituris prefatis prefici soliti fuerunt, laici uxorati frequentius quam clerici existunt, quibus conceduntur ad finem, ut protegant, tueantur et defendant iurisdictionem ecclesiasticam Monasteriensem huiusmodi in partibus illis, absque eo, quod habeant in personas ecciesiasticas iurisdictionem seu coactionem aliquam, ut prefertur, et si ecclesia Monasteriensis tales preposituras et prepositos non haberet, nullatenus adulteria, incestus, hereses, sortilegia, superstitiones, excessus, crimina et delicta cohibere et corrigere posset, sed propter multiplices hominum excessus pateretur plurimas tribulationes, molestationes, inquietationes et alia detrimenta; cum autem sicut eadem petitio subiungebat ex huiusmodi assistentia delinquentium excessus puniantur et provideatur, ne alii ad delinquendum inducantur, timentes delictorum suorum punitionem, pro parte dicti Henrici episcopi nobis fuit humiliter supplicatum, ut consuetudinem assistentie huiusmodi hactenus laudabiliter observatam approbare et imposterum observari debere decernere, aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur: Nos igitur qui ad illa, ut tenemur, libenter intendimus, per que locorum ordinarii et alii presidentes officiis, ad quos spectat, commissa crimina liberius punire valeant et sic puniendo illis et aliis eorum exemplo similia committendi audaciam interdicant, prefatum episcopum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum presentium duntaxat consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes, ac preeminentiarum sive coadiutoriarum et prepositurarum huiusmodi alias qualitates et situationes pro expressis habentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, consuetudinem assistentie predictam, hactenus sicut prefertur laudabiliter et inconcusse observatam, auctoritate apostolica presentium tenore approbamus et confirmamus; ac prout hactenus observata extitit, etiam in futurum observari debere dicta auctoritate decernimus, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis, approbationis, confirmationis et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome, apud sanctum Petrum, anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, tertio Nonas Februarias, pontificatus nostri anno primo.
Es folgen die Unterschriften der Kanzlei: A. de Maffeis, M. de Thebaldis, Jo. de Cardona, Ja. de Bostiis, D. Sirrano, Jo. de Regio, L. de Alteriis, Theramo, Joh. Bufolinus, D. Gallettus.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, II
Fol.nr. S. 342
Nr 1304
Olim Orig. Perg. Königl. Staats-Archiv zu Münster. Rep. 51c, Nr. 21. — Gedr. [1] Schaten, Annal. Paderb. XVIII. p. 766. Niesert, Beiträge z. e. Münst. Urk.-Buche. I. I., S. 97. v. Wicht, Ostfries. Landrecht, Vorbericht S. 116 in der Anm. f.
Jaar 1492
Datumcode 0302
x
x
Commentaar Die Bulle an roth und gelben Fäden ist erhalten.
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch II (Emden 1881), nr. 1304