Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:zdd006 Datum:1370 Overlevering:Origineel Vindplaats:Arch. Drie Delfzijlen, inv.nr. 0062, reg. 006

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In dei nomine amen. Universis et singulis Christi fidelibus hoc praesens nostrum instrumentum visuris vel auditurus. Nos iudices trium aquaeductuum in Delfsilum univer-
saliter singuli et singulariter universi tam religiosi quam layci seculares cupimus testimonium perhibere veritati quod licet nec deiure scripto nec de
consuetudine servata inundantis aque cursus ex alia parte aggeris qui communiter Burgh nuncupatur per nos et nostros aqueductus transire con-
sueverit quo vis modo. Nos tamen communicato consilio discretorum abbatum in Werum et Bure nec non aliorum clericorum et aliorum peritorum conside-
rata generali inundantis aque necessitate propter quam natalis patrie multorum annorum multi fructus perierunt prout magistra rerum efficax experientia docuit
hactenus et adhuc docet manifeste. Cum igitur iuxta canonicas sanxiones semper novis morbis seu causis nova sint antydota vel remedia adhibenda. Ea
propter ad communem ac generalem omnium monasteriorum religiosorum ecclesiarum curatorum capitalium et aliorum laycorum praesertim infra aggeres degentium ubertatem
et utilitatem singularem recognoscimus nos ad nostros aqueductus recepisse duas parrochias videlicet Midelbergh et Egnebergh Traiectensis
dyocesis quibusdam condicionibus interpositis sub hac forma. In primis quod predicte parrochie habeant unum meatum seu aqueductum in loco communiter
dicitur Burgwalle in Stertebol;abalka cuius latitudo similiter et altitudo mensarum unius pedis cum dimidio qui communiter dicitur Ierdfuth nullatenus excedat. Item quod
dicte parrochie iuxta illum aqueductum ex utraque parte custodiant unam virgam inda Burghwalle que vulgariter dicitur Enreierdfal. Item dicte parrochie fossatum ad dicto lo-
co Stertebolabalka usque ad aream que dicitur Hoytekamahem mundare et mundam servare debent ab illo in purgando et mundando praedictum fossatum usque ad meatum
qui dicitur Weterlesne aliis ad eundem meatum spectantibus similes esse debent in domibus et personis. Item ne tractu temporis id quod communi utilitati provisum esse dinoscitur in perniciem re-
dundetur futurorum specialiter cautum est quod ille de Egnebergh eo quod eorum aquam per limites alterius parrochie transit duos speciales aqueductus habere debent inmediamente minores quam
est ille in Stertebolabalka cuius etiam meatus tertia pars in fossato qui dicitur Burgh esse debet. Sed alie due partes praedicte meatus illorum in Egnabergh transibunt per aerem qui communiter dicitur
Ulgirssidwendege in fossato qui dicitur Midelbergeraweter- lestie et ultra istos meatus aquarum nemo praesumet alium inpedire neque cursum alterius aque quovismodo. Ne igitur protam
deifico et pio recepcionis beneficio ingratitudo vel oblivio sed manifesta gratiarum actione succrescere videatur communi consilio est diffinitum quod praefate parrochie Midelbergh et
Egnabergh servare debent suos aggeres Omelke videlicet et Edickan absque omni defectu dolo vel fraude sub et supra in altitudine et latitudine integraliter omni cessante inpedimento. Item si habentes possessiones usu
fructus vel domicilia in iam dictis parrochiis per absenciam vel negligentiam suas aggeres facere non curarent et tunc eorum absentia vel neglientia non obstante nichilomius praesentes et residentes ad custodiendum faciendum inte-
grandum vel integraliter conservandum aggeres seu loca praedicta Omerka et Edickan obligantur. Item si divina disponente clementia ex infortuitu causa puto per intemperiam aeris et tempestatem seu perruitum
inundantis aque praedictos aggeres in aliqua sui parte plagari vel infringi contigerit in quo casu communitas duarum parrochiarum plagam vel fracturam rem tegrabit nec ab inde recedat nisi defunctus plenarie
fuerit reperatus nisi deformitas temporis puto nix grando vel gelu eos probabiliter impediret. Item si aliquis per maliciam dolum vel fraudem seu potenciam manifeste vel occulta loca praedicta perforaverit
dicta communitas parrochiarum duarum fracturam vel perforaturam reformabit et si dicta communitas contra tales perse vindicare nequiverit auxilium trium aqueductuum invocabit. Item iudices trium aqueductuum to-
tiens quotiens voluerint supradicta loca Omerke et Edikan si sint bona et integra examinabunt quod si minus bene facta vel fracta seu perforata invenerint semper prospatio unius pedis qui Ierd foth dicitur a ne-
gliente duodecim antiquos coronatos pro pena extorquebunt. Item dicte due parrochiae duos iudices habebunt pro tempore variandos et instituendos qui sub iurament praestito ter in anno iuxta consuetudinem
hactenus servatam et litteras desuper conscriptas in Delfsilum comperabunt nisi necessitas aqueductuum eos cum aliis iudicibus frequentius tetum compellet visitare in quo casu similes aliis erunt in laboribus et expensis
Item omnes de comunitate trium aqueductuum in Ulgirasidwendene cum suis bonis propriis tam religiosos quam clericos et laycos utriusque sexus absque talia et exactione qua cumque dum tamen nullus ducat vel
conducat bona aliena pertransire permittant et in pace quantum possunt res et bona conservent tali qua ipse apud nos gaudere desiderant et affectant quo usque via Groniensis cum suo ponte perfecte facta fuerit. Item si propter
necessitatem vel reperationem aqueductuum scotum per iudices congregari contigerit seu labores ad id fieri semper communitas dictarum parrochiarum iudicibus et communitati trium aquedictuum in scoto
persolvendo in laboribus et expensis faciendis in omnibus hiis et aliis de cetero partes permanebunt. Item si deinceps aliquos articulos hic non conscriptos seu casus emergi vel moveri
contigerit iuxta litteras aqueductuum approbatas per communitatem iudicum pro tempore existentium sine debito decidentur. In super adicimus quod omnis discentio que est et que erit inter duas parrochias prae-
dictas et iudices trium aqueductuum per duos abbates scilicet abbatem in Werum et abbatem in Bure et unum de iudicibus et alium de parrochiis praedictis amicabiliter debet determinari et si concor-
diter illi quatuor ndeterminaverint per duos abbates memoratos finaliter determinetur. Item quod antiqui fideiussores remaneant in suo vigore donec de allis provideatur. Item iudices trium
aqueductuum pro subsidio Omerke et Edikan dederunt triginta duo scota bona cum quibus empta sunt septem graminata terre tali modio pro praedictarum aggerum emendatione. In cuius
robur et rei testimonium Sigilla abbatum praedictorum Magistri Andree Domini Menoldi plebanorum ecclesiae sancti Martini ac curati in Egnaberth et Ecberti sculteti praesentibus sunt appen-
sa. Datum anno domini Millesimo Tricentesimo septuagesimo.
Recto:
x
x
Archief Groninger Archieven
Fonds Arch. Drie Delfzijlen
Toegangsnummer 708
Inventarisnr. 0062
Regestnr. 006
Jaar 1370
x
x
Materiaal perkament